Latin
1.12.596 to 1.12.616
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.12.596-616
Unproofread scanNot analysed yet
Zoph. 3 . Principes eius in medio eius sunt leones rugientes. Sic Paulus dicit 2. Timoth. 4, se ereptum esse ex ore leonis: id est, Neronis. Et Psal. 22. Salva me ex ore leonis. Eccles. 4. Noli esse sicut leo in domo tua: id est, tyrannus. Vicinum huic est, quod et Deus iratus semetipsum per leonem depingit, Oseae 13. Fui itaque eis tan quam Ieo, sicut pardus iuxta viam: id est, perinde terribilis ac noxius. Et vicissim impium populum dicit sibi perinde infestum, exosum ac molestum, ut leonem. inquit enim Hierem. 12: Dereliqui domum meam, deserui haereditatem meam, tradidi dilectionem animae meae in manus hostium eius. Facta est mihi haereditas mea quasi leo in sylva, dedit contra me vocem suam, propterea odio eam habui. Omnes habent summum gaudium ac voluptatem in possessionibus suis, ita et Deus delectatus est populo suo. Sed nunc contra ob apostasiam, [? :]bet eum pro suo sum mo hoste. Sic leo significat [? :infe- ]hostem. Proverbia et Syrach clare proponunt hanc similitudinem, cum dicunt, satius esse habitare cum leone et dracone, quam cum mala muliere. Ad crudelitatem leonis respicit etiam Scriptura, cum dicit Isaiae [? : ]Sicut leo contrivit omnia ossa mea: id est, Deus me [? :]potenter afflixit, et etiam veluti comminuit omnia [? :]sa mea, sicut leo norans aliquod animal, facillime et crudelissime omnia eius ossa dentibus ac ungulis confrangit et conterit. Sic et Psal. 57, David comparat hostes suos leonibus, inquiens: Anima mea est in medio leonum, et ego iaceo inter flamma succensos filios hominum, quorum dentes sunt lanceae, et lingua gladius [? :]tus. Psal. 7, Ne quando rapiat ut leo animam meam: id est, vitam. et Psal. 58. Dominus maxillas leonum [? :]fringet: id est, impiorum potentiam reprimet, aut franget. Ob hanc crudelitatis et rapacitatis leoninae [? :]ram etiam D.