Latin
1.12.892 to 1.12.908
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.12.892-908
Unproofread scanNot analysed yet
Id enim tum ipsius rei veritas ac doctrinae natura, tum conscientiae nostrae ratio ac animae salus, tum denique et ipsa Dei gloria ac tota vera pietas extreme flagitant. ¶Duae igitur sunt in universum primariae Scripturae partes, Lex et Evangelion: Lex peccatum ostendit, Evangelium gratiam: Lex morbum indicat, Evangelium medicum, sanationem et pacem. Lex virtus peccati est, ut D. Pauli verbis utamur: Evangelium, virtus salutis omni credenti. Sparsae porro sunt promissiones in omnes libros veteris et novi Testamenti. Rursum leges etiam sparsae sunt in omnia cum Veteris tum Novi instrumenti volumina. Legis nomine quid D. Augustinus intelligat, vide de Trinitate libr. decimo quinto, cap. decimoseptimo. Inter caetera inquit: Lex data est, ut gratia quaeratur: gratia dara est, ut Lex impleatur. Vide etiam sententias decerptas ex ipso D. Augustino, cum eius operibus impressas. Et ad Optatum epist. centesimam quinquagesimam septimam, de Origine animarum. ¶Haec nunc breviter de distinctione Legis et Evangelii dixisse sufficiat. Percurremus nunc porro varias Scripturae locutiones, in quibus nomen Legis reperitur: quarum cognitio ad Bibliorum, praesertim Pauli intellectum, extreme est necessaria. Lex et prophetae usque ad Iohannem, inquit Christus Lucae decimosexto :quod dictum valde multa in se complectitur. Nam primum, sicut Prophetae prophetarunt de venturo Christo: ita et lex caeremonialis eundem suis typis, figuris, umbris ac picturis pinxit. Veniente autem luce ipsa, seu re significata, praenunciata, et prophetata, desierunt lex ac prophetae praestita iam sua promissione, futura promittere ac praenunciare. Ideo Christus ibidem hoc dictum exponens ait, Ab eo tempore regnum caelorum annunciari: sicut ipsemet iubet suos Apostolos ubique annunciare, iam regnum caelorum appropinquare, atque adeo advenisse: id est, ipsum regnum Meschiam cum suis spiritualibus bonis, in quibus (teste Paulo Romanorum decimoquarto )regnum Dei consistit, exhibitum esse.