Latin
M
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
Aratus, ex quo Paulus citat. Movere manum super aliquem, aut contra aliquem. aliquando percutere, [? :-do ]autem innuere aut vocare eum significat, ut supra in voce Manus, et in Levo prolixius exposui. [? : Den--- ]alicui non moveri praesertim in senio, firmae [? :]signum est. Sic de Moise scribitur Deuteronom. ultimo, tametsi in Hebraeo magis sit, Defecit maxilla, [? :]vigor eius. MULIER in Sacris, sicut in prophanis sexus, [? :]conditionis nomen est. Conditionem alioqui coniunx, uxor, sponsa et concubina notant. Significat igitur [? : ]Virginem. Sic Eva, antequam tangeretur ab Adamo, Mulier vocatur, et Virgo a Christo: et Rebecca Gen. 24, antequam esset sponsa Isaaci. de qua significatione disserit August. ad Honoratum, et Orig. super Levit. 12. Hieronymus videtur diversum sentire, cum ideo dicit Christum non comprehendi illo dicto, Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne: quia ipse sit de Virgine, non de Muliere natus. sed recte in Annotationibus Erasmi super idem dictum refutatur. Mulier nomen etiam imbecillitatem, aut fragilitatem quandam simul denotat. Non sine causa igitur in descriptione humiliationis filii Dei Gal. 4 dicitur, Misit filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Et Deus veluti insultans callidissimo serpenti, ac iam parta de humano genere victoria insolescenti, dicit se ei oppositurum feminam, eiusque semen illi caput contriturum. Sic et Iob 14, hominem non sine emphasi describit, quod nascatur ex muliere et brevi tempore vivat. Contra hunc vero usum vocis Mulier, vir et masculus aliquid strenuum ac validum in omnibus linguis sonat. Hinc fit ut in omnibus linguis imbecilles aut imbelles, ignavique, feminae et effeminati dicantur. Sic saepe Homerus suos Graecos dicit esse Achaidas, non amplius Achaeos: id est, Graecas, non Graecos. Notum est et illud Nevii: Vos viri animos geritis muliebres, Illa virgo viri. —