# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.16.2811-2831

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.16.2811 to 1.16.2831. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.16.2811
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.16.2811

Quin et 1. Thess. 4 inquit Apostolus: Non enim vocavit nos Deus ad impuritatem, sed ad sanctificationem. Unde tamen nequaquam colligere licet, Deum aliquos vocasse ad impuritatem. Ne autem diversa quis haec loca esse dicat, collocentur iuxta se invicem: unde apparebit ea et loquutionis forma, et rerum convenientia simillima esse. Non posuit nos Deus ad iram, sed ad salutem: Non vocavit nos Deus ad impuritatem, sed ad sanctificationem. Sed de hoc Hebraismo, etiam in Regulis Universalibus vide. Quod porro hoc verbum valde vicinum sit verbo Dare, supra in verbo Do, et Mundus, prolixius ostendi. POPULUS Latinis significat proprie coetum unius civitatis, certo iure et communione officiorum, societatum, et ab uno magistratu, praesertim superiore, gubernatum. Sed Hebraeis, sicut et Germanis, alias paucos homines, alias etiam amplissimam multitudinem in una existentem, etiamsi ad breve tempus una sit, et nullis colligetur legibus, iuribus aut magistratibus. De parva multitudine, Gen. 33 Relinquam quaeso aliquos tecum de populo, qui est mecum. Gen. 35, Venit Iacob et omnis populus qui erat cum eo in Luzam. Saepe dicitur de coetu militari, ut Iud. 8, Date panem populo qui est in pedibus meis. Multus populus, pro multis hominibus: Num. 21, Mortuus est multus populus ex Israele: Germanice, viel volks ist gestorben auss der stadt. Esse in coetum populorum, Genes. 20. id est, gignere et propagare numerosissimam posteritatem, ut sit integra gens, aut etiam plures. Sic Gen. 48, Erit in populos, atque etiam ipse crescet. Secundum ingressum populi: id est, ut solet integra turba irrumpere nempe confertim, et cum quodam strepitu et impetu. Ezech. 33. Populus militiae: Num. 31, Residuum praedae quam praedati sunt populus militiae. pro, milites. Populus mundi. Isaiae 44. Ex quo posui mihi populum mundi, aut seculi. pro, homines creavi: aliqui vertunt, Populum sempiternum, et intelligunt de angelis et stellis.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
