# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.18.367-375

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.18.367 to 1.18.375. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.18.367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.18.367

Psal. centesimodecimo est: Ex utero, ex aurora ros iuventutis tuae. Similitudo est rei mixta, ut solent Hebraei facere. Sensus autem est, quod sicut ros mirabili ac invisibili modo ex utero aurorae. id est, aurora exoriente, nascitur, sine omni ope ac viribus humanis: ita etiam iuventus, aut ipse quoque partus populi Dei, mirabili prorsus modo propagabitur et crescet Meschiae: sicut alibi dicitur, sterili plures liberos crescere quam foecundae. et ipsamet sterilis mater Ecclesia miratur in Isaia, unde sibi tanta soboles venerit. Sic Christus comparat suum regnum fermento sponte massam fermentanti, et semini sinapis mirabiliter crescenti. Eodem facit, quod Christus de hac nativitate populi Dei agens dicit, Spiritum quidem spirare, et motum eius sentiri, sed ortum ac finem eius non posse satis humana ratione percipi. Haec similitudo plenius Micheae primo, in hac ipsa materia aut re proponitur. inquit enim ibi Propheta: Erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum: sicut ros a Domino, sicut stillae super herbam, quod non expectat hominem, nec confidit in filios hominum: id est, sic perinde mirabiliter, invisibiliter, et non humanis viribus, aut (sicut Iohannes inquit) non ex sanguinibus, sed ex Deo nascentur. Hoseae sexto et decimotertio comparatur fugacitas roris ac nubis matutinae cum iustitia hominum, et subito interitu incredulorum. Caelos prohiberi ne dent rorem, Hag. primo et contra, Caelos dare rorem suum, Zachar. 8, est terram foecundari, aut non foecundari humore caelesti, pluviam Deo dante, aut prohibente. ROTA, aut GLOBUS, sua similitudine declarat impiorum incertissimam ac instabilem sortem, vel potius calamitosam et tristem conditionem. Quia sicut rota ob rotunditatem ac volubilitatem suam nusquam recte ac tranquille consistere potest, verum huc atque illuc voluitur, donec vel confringatur, vel praecipitata subversaque iaceat: sic et impios Deus, cum exardescit, per varias calamitates agitat, voluit et proturbat, donec tandem intereant. De quo genere Hebraismorum, eorumque causa aut fundamento, aliquid forte in verbo STO dicetur. Psalmo octuagesimotertio : Deus pone eos sicut rotam, et sicut stipulam coram vento. Et mox: Sic persequêris eos in tempestate tua, et in turbine tuo terrebis eos. Hic textus ipse indicat ac explicat, quomodo impiorum inconstantissima conditio, ira Dei eos persequente, voluatur et proturbetur per varias poenas ac horrendas calamitates, donec tandem praecipitentur in aeternum exitium. Isaiae quinto, describitur terribilis hostium exercitus, a variis accidentibus et circumstantiis. inter alia dicitur de eo, Sagittae illius sunt acutae, arcus intensi, ungulae equorum eius quasi silex reputatae sunt, et rotae eius quasi turbo. id est, currus eius erunt velocissimo maximoque impetu, in nos ruentes ut nos proterant ac perdant. Similis descriptio exercitus et curruum hostilium est et Ioelis 2, et Nahum tertio. Isa. vigesimooctavo dicitur de varia trituratione frugum, et quod triticum rota trituretur: ubi illa longa similitudine ostendit, se modum ac moderationem adhibere in castigandis piis. Ezechielis primo describitur mirabilis et pene inexplicabilis visio quadrigae et rotarum, sicut et Danielis septimo: quae tractatio non proprie ad phrasin pertinet, sed ad rerum ipsarum tractationem. Lingua inflammat rotam nativitatis, Iacob tertio. id est, revolutionem vitae, aut totum cursum vitae. Lingua enim impiorum a satana inflammata ac instigata, et diabolico veneno infecta, omnia mendaciis, calumniis, sophismatibus, sycophantiis, blasphemiis, instigationibus ac delationibus, et denique falsa doctrina incendit ac perdit. Alii per rotam circulum et generationem creationemque intelligunt, quasi impia lingua totum orbem mundi aut creaturarum suo infernali igne inflammet. Sonitus tonitrui in rotunditate, Psalmo 77. vel in sphaera: quia aer globosus est, in quo tonitrus audiuntur, et totum caelum sive aether, sive nubes nobis [?: -vae ] et circulares esse videntur.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
