# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.18.4-12

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.18.4 to 1.18.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.18.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.18.4

REPROMISSIO, et REPROMITTO, in Sacris literis idem est quod simplex Promitto, aut Promissio, nisi quis velit nostras et Dei promissiones conferre. ut sicut nos ei promittimus, quod ipsum solum pro vero Deo habere, et ab eo solo pendere velimus: ita ipse vicissim nobis promittat aut repromittat, quod velit noster Deus ac propitius pater esse, nosque tueri, regere, servare ac beare. Iurisprudentes dicunt, repromissionem esse iteratam promissionem: sic sane Deus inculcat nobis suas promissiones, ut eas terque quaterque inculcet ac iteret. Vulgata in novo Testamento plerunque ἐπαγγελίαν vertit repromissionem, quam aliae versiones dicunt Promissionem, de qua re aliquid supra in Promissio dixi. Beza etiam gratuitam promissionem. REPTILIS nomine significantur omnia serpentia humi, quae non tam pedibus incedunt, quam humi repunt. Dicitur haec vox etiam de piscibus. Gen. 1, Producant aquae reptile animae viventis. REPUDIUM, fuit dimissio uxoris, seu dissolutio matrimonii, Ethnicis usitata et Iudeis: idque ferme pro libitu, ac citra gravissimam causam, Deut. 24. Eam nimiam licentiam dissolvendi coniugii, Christus Matth. 5 et 19 reprehendit, ac restringit ad solam causam aut casum adulto rii. Modestinus Iurisconsultus id discrimen esse dicit inter Divortium, et Repudium, quod divortium fiebat inter iam coniuges, sed repudium inter sponsum et sponsam. Verum constat, non tantum in Sacris: sed et in prophanis literis vocari repudium, etiam coniugum separationem. Cum vero fiebat repudium, dabatur mulieri libellus repudii, qui vocabatur ab Hebraeis Sepher Chrithuth, libellus excisionis aut succisionis: eo quod praescindebat vincula ac obligationes coniugii. Qualis ea forma fuerit apud Iudaeos, ignotum est. Monsterus de praesenti Iudaeorum repudio ita scribit: Porro גידוש proprie est repudium et eiectio mulieris: libellum vero repudii magistri Hebraeorum vocat גט , qui veluti testis est repudii, in quo maritus resignat omne ius quod habuit in uxorem.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
