# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.18.78-98

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.18.78 to 1.18.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.18.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.18.78

Quinetiam divinum favorem aut misericordiam etiam Ethnici hoc verbo significant. ut Terentius in Andria inquit: Carine, me et te, nisi quid dii respiciant, imprudens perdidi. Et in Phorm. Dii nos respiciunt, gnatam inveni nuptam cum tuo filio. Porro in Sacris multo etiam frequentior usus est huius significationis. Est vero duplicata figura, nempe tum anthropopathia, quod Deo aspectus tribuitur: tum etiam metalepsis, aut metonymia, quod externus oculorum motus internam animi affectionem, effectu pro causa posito, significat: tametsi etiam externam opitulationem, quae interni affectus et externi oculorum motus consequens est, complectatur, ut hic tertius quoque tropus accedat. Exempla sunt passim innumera. Quoniam respexit ad humilitatem ancillae suae: vel potius ad afflictionem, aut tristem statum ancillae suae. Aliqui putant esse Hebraismum, et vertendum esse, Respexit ad humilem ancillam suam. Eadem locutio plenius habetur. 1. Samuelis primo, quo etiam D. Virgo respexisse in suo Cantico videtur: O Iehova exercituum, si respiciendo respexeris afflictionem ancillae tuae, et recordatus mei fueris, et non oblivisceris ancillae tuae, et dederis ancillae tuae filium. ubi Respicere, recordari, et non oblivisci afflictionis Annae, est moveri eius calamitate, misereri, opemque ei ferre. foecundando eam. Deuteronom. vigesimo sexto, Respexit humilitatem nostram. id est, afflictionem nostram. Sic et Ieremiae quadragesimoseptimo: Propter sonitum incessus ungularum equorum, etc. non respexerunt parentes ad liberos ob debilitatem manuum. id est, non sunt miserti eorum calamitatis, fugiendi studio, et ob propriam imbecillitatem. Huius significationis variae sunt in Scriptura phrases: ut, Respicere de caelo, Psalmo 80. Respicere et misereri. Respicere oculis, Secundum multitudinem miserationum respicere: Psalmo 69. Respicere in testamentum suum: Psalmo 74. item respicere in faciem Christi, Psalmo 84. Respexit in orationem afflictorum: Psal mo 102. Sic et Psalmo 113, et 138, Dominus in altis habitat, et humilia respicit. Threnorum 5. Intuere, et respice opprobrium.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
