# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.19.577-583

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.19.577 to 1.19.583. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.19.577
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.19.577

Alii coniungunt tempus cum morte Christi, quod Christus suo tempore, nempe a patre praeordinato, sit passus. Sed ad exponendam vim argumenti illud magis faciet, ut dicatur mortuus eo tempore, cum nos adhuc eramus infirmi, et eius hostes, ac impii. Non enim hic agitur de tempore praestiti promissi adventus aut passionis Christi: sed quod ille ante omnem nostram pietatem sit pro nobis mortuus, unde ingens eius dilectio, ac Dei misericordia elucescat, sicut mox sequitur, Cum adhuc essemus peccatores. Secundo primum Sabbatum. Lucae 6, exposui supra in voce SABBATUM, et etiam in voce PRIMUM. SECURIS gloriatur contra secantem: videtur fuisse olim Israelitis proverbialis locutio. Hac locutione Isaiae 18 redarguit Deus insolentiam Assyriorum, qui sibi suaeque industriae tribuebant illas victorias, quibus Deus per Assyrios afflixerat, punieratque Iudaeos et alias gentes. Omnia enim grandia opera non instrumento, sed causae efficienti, seu instrumentum moventi tribuenda sunt. sicut Christus inquit: Non vos estis qui loquimini, sed spiritus patris caelestis loquitur per vos. 1 Reg. 6 est, non esse auditum malleum, aut securim, aut ullum instrumentum ferreum in extructione templi: quia nempe omnia fuerant iam antea secta et praeparata, ut solum collocatio aut compositio praeparatarum partium sive lapidum, sive lignorum superesset. Securis ad radicem arboris posita est, itidem proverbialis locutio fuisse videtur. Significat autem imminere alicui extremum exitium. Sumpta autem est haec similitudo aut metaphora a caesoribus lignorum, qui alias tantum ramos abscindunt ex arboribus, truncum relinquentes ut porro ligna ferat: alias ad imas radices truncum succidunt ut supra in voce RADIX et RAMUS dictum est. Sic enim et Deus alias tantum castigat servato toto corpore populi: alias aliquem hominem, civitatem aut gentem funditus extirpat. SEDERE, ישב Iasab, significat etiam habitare, manere, aut esse, seu existere.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
