Latin
1.19.643 to 1.19.666
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.19.643-666
Unproofread scanNot analysed yet
Levitici decimonono: Quarto anno erit omnis fructus eius sanctitas laudum Iehovae. id est, consecratus in laudem Domino. Facies oleum unctionis sanctitatis tuae. id est, consecratae Deo unctionis. Et tulit Salomon sanctitates Davidis patris sui: primo Regum septimo. id est, quae David Deo consecraverat. Sic 2 Reg. duodecimo: Omnem pecuniam sanctitatum. Sic thesauri sanctitatum: primo Paralipomenon vigesimosexto: pro, Deo consecrati. Ager erit sanctitas Domino. Levitici vigesimoseptimo. Sic Isaiae sexagesimo: Omne aurum et argentum, etc. sanctitas sunt Iehovae, in thesaurum eius deveniant. Isaiae vigesimotertio: Erit omnis negociatio sanctitas Iehovae. Sanctum videtur aliquando significare caelum, quia sit sanctum Dei habitaculum, aut sedes. Psalmo vigesimo: Mittat tibi auxilium de sancto. Mox addit: Exaudiat te de caelis sanctitatis suae. Sic Sancta, pro rebus caelestibus aut divinis. Proverbiorum octavo: Scientia sanctorum, intelligentia. id est, vera intelligentia est, res sanctas aut caelestes cognoscere. Proverbiorum trigesimo: Nec scientiam sanctorum novi, id est, rerum sanctarum, caelestium. Populus sanctorum: id est, constans ex sanctis. Danielis octavo: Vastabit multos, et populum sanctorum. Venit oratio eorum ad habitaculum sanctitatis eius: id est, ad habitaculum caeleste: secundo Paralipomenon trigesimo. Malachiae secundo: videtur Sanctum vocare matrimonium. inquit enim: Quia contaminavit Iehuda sanctum Iehovae, quod diligit, cum duxit in uxorem filiam dei alieni: id est, matrimonium, quod ordinavit et sanctificavit Dominus, contaminavit Iuda, ducta gentili uxore. Eadem vis est vocis Sanctitas, quam supra in Sancto exposuimus. DEUS, in sanctitate est via tua: Psalmo septuagesimoseptimo. pro, sancta sunt instituta et omnia opera tua, doctrina et actiones. Esse aut fieri aliquid in sanctitate, veritate aut fide: pro, sancte, vere, ac fideliter, notus hebraismus est. Sic Psalmo sexagesimo, loqui in sanctitate: id est, sancte, servando ac perficiendo ea omnia quae loqueretur. Ministrare in sanctitate: Exodi 28. id est, sancte, vel in loco sancto.