Latin
1.19.652 to 1.19.653
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.19.652-653
Unproofread scanNot analysed yet
SPECULUM habet quasdam nonnihil obscuras locutiones: ac primum quod Exodi 38 dicitur Moises fecisse labrum de speculis mulierum militantium, supra in voce MULIER expositum est. Cernere in speculo aut per speculum, est, non rem ipsam, sed umbram tantum aut quasi picturam rei cernere. Sic dicit Paulus 1 Cor. 13, de praesenti nostra Dei cognitione: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc vero facie ad faciem cernemus. In speculo enim non res ipsae, sed earum tantum evanidae imagines cernuntur. Sic et nos tenuem quandam cognitionem Dei ex Sacris literis percipimus, si ad illam quae postea consequetur conferatur. Iacobus comparat non renatorum noticiam Dei ac eius voluntatis, cum iis qui se aliquando in speculo contemplantur, propterea quod utraque noticia fugax ac evanida est, ut ibi noticia Speculi declaratur. SPELUNCAE, dictae sunt proprie cavitates magnarum petrarum aut rupium, cuiusmodi passim in montibus aut vallib. cernuntur. Gen. 23 fit mentio duplicis speluncae, quam sibi emerit Abrahamus in sepulturam. Videtur autem ideo duplex aut duplicitatis spelunca dicta esse, quod (sicut etiam Aben Ezra sentit) in maiore spelunca adhuc alia minor cavitas aut exesitas fuerit, in qua tanquam arca quadam voluerit Abrahamus suum ac suorum cadaver recondi eamque magno aliquo lapide concludi. Valde usitatum fuit illis gentibus, in petrarum foraminib. aut cavitatibus, sive naturalibus, sive artificialibus sepeliri. Sic enim etiam Isaias Sebnam quaestorem obiurgat cap. 22. Quid est tibi hic, et quem habes hic, [? :]excideris tibi hic sepulchrum, sicut qui in excelso [? :]dit sepulchrum suum, aut qui in petra sculpit [? :habi- ]lum sibi? Ideo et Lazari sepulchrum, Ioan. 11, vocatur spelunca. Quia vero in talib. antris aut speluncis, quae [? :]plerunque in solitudinibus, truces, ferae, aut etiam latrones sese occultare solent: ideo per metaphoram [? :]nomen transferri solet ad omnes officinas, aut loca, [? :]bi hominibus pernicies struitur: cuiusmodi sunt idolorum praesertim ac falsae doctrinae templa et scholae Nahum 2, Leo capiebat abundanter pro catulis suis, [? :]cabat pro leaenis suis, implebatque praeda latibula sui, [? :]speluncas suas rapina, etc. Sic Hieremias ad [? : Iud- ],abutentes sacrificiis Dei in templo, ac sine poenitentiae illis Deum placare volentibus inquit: Nunquit spelunca latronum facta est domus ista, super quam est [? :-catum ]nomen meum, coram oculis vestris? Sic et Christus dicit ad sacrificos et mercatores templi, qui [? :]religionem in quaestum converterant, Matt. 21: Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem eam fecistis speluncam latronum. id est, non tantum convertibus in quaestum et rapinam temporalium divitiarum [? :]religionem, et totum ministerium huius templi: sed etiam in praedam ac exitium animarum, et eversionem totius populi, dum falsa religione eis iram Dei. et tuae temporarias, tum et aeternas poenas accersitis. Tale quidem est quod Ezech. dicit animas venari, et animas victuras mortificare.