Latin
1.19.656 to 1.19.677
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.19.656-677
Unproofread scanNot analysed yet
Quin de auditores Sedere dicuntur. Sic Maria Luc. 10, sedens iuxta pedes audit Christum. Et Paulus ait, se ad pedes Gamalielis Hierosolymae eruditum esse. Et 1. Corin. 14 habetur, quod si alii sedenti revelatum fuerit, taceat prior. Ezech. 33. Veniunt ad te, et sedent coram te, sicut populus meus, et audiunt, etc. Dicitur et Deus per anthropopathiam et metonymiam Sedere, cum regit et iudicat. Psalmo 9, Quoniam fecisti iudicium meum, et causam meam, sedisti in solio iudex iuste. Et mox: Dominus in seculum sedens, et confirmans in iudicio solium suum. Ipse enim iudicabit mundum in iustitia, iudicabit populos in rectitudinibus. Psalmo 46 Regnat Deus super gentes: Deus sedet super solium sanctitatis suae. Ioelis 3, Excitabuntur et ascendeat gentes ad vallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes per circuitum. Psalmo 29, Dominus in diluvio sedit, sedet rex in aeternum: id est, fuit autor diluvii: ut iudex puniens, sic perpetuo regnabit. Deus dicitur Sedere super Cherubim, Psalmo 80, et 99. ac saepissime aliâs: quia promiserat se habitaturum in intimo tabernaculo super arcam, in cuius extremitatibus erant duo Cherubini. Christus dicitur Sedere ad dexteram patris, Coloss. 3. Hebr. 1, 10, 12. Actor. 2. et Psalm. 110: quod summam gloriam aequalemque potentiam ac gubernationem cum patre, non tantum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem, significat De qua re ac materia a plurimis tum olim, tum et hoc tempore copiose disputatum est. Christi quoque [? : S- ]pro iudicio usurpatur. Matthaei 25. Cum autem venerit filius hominis in gloria sua, et omnes angeli eius cum ipso, tunc sedebit in sede maiestatis suae. Et Mattaei deccimoquarto: Videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli, Sic Matt. vigesimo, et Marci 10 est: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus a dextera tua, alter a sinistra, in regno tuo.