Latin
1.19.856 to 1.19.867
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.19.856-867
Unproofread scanNot analysed yet
Christus in sacra Coena dixit, teste Matthaeo et Marco: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. Quae verba propalam sumpta sunt ex veteri foedere in monte Syna sancito, ut iubetur Exodi vigesimoquarto, et Hebr. nono. Conficeretur vero etiam eorum concinnitas, posito utroque dicto instar parallelarum linearum. Hebraeorum nono. τοῦτο τὸ αἶμα τῆς διαθήκης, ἦς ἐνετείλατο πρὸς ὑμᾶς ὁ θεὸς . [? : Ma- ]26: τοῦτο ἐστὶ τὸ αἶμά μου τὸ τῆς καινῆς διαθήκης . Hebr. nono: Hic est sanguis testamenti. quod praecepit Deus erga [? : ]Matth. vigesimosexto: Hic est sanguis meus novi Testamenti. Summa verborum utriusque foederis [? :]nantia indicat, Christum sua verba ex veteri foederis mutuatum esse, aut ea ad illam formulam accomendasse, tantumque duas necessarias voculas [? :adie- ]nempe, Meus, ut sciretur, hoc novum foedus [? :san- ]sanguine novae victimae Christi, non pecudum, ut illud olim. Praeterea adiecit vocem NOVI, ut scirent [? :]res, hîc sanciri illud novum foedus toties et tam sancit in prophetis promissum non illud vetus instaurari, ac prius saepius factum fuisset. Verba porro Mosis aut veteris testamenti, QUOD PRAECEPIT DEUS ERGA VOS, non repetit Christus: quia iam ex [? :]ribus concionibus, Apostolis et aliis hominibus constare poterat, et constabat, ipsum esse non tantum [? :]rum Meschiam â Deo missum, omniaque sibi [? :]eius nomine fidelissime exequi, sed etiam esse filium Dei ac verum Deum. Quare non necesse erat eum [? :]do toties inculcare, sicut Moyses faciebat: Hoc praecepit aut dixit Deus, sic dicit Dominus, etc. quae diversitas in toto Evangelio observanda est. Quare illa verba Christus ex sua formula foederis exclusit. Sicut vero formulae duorum foederum optime consentiunt, exceptis duabus voculis, quas in novo foedere necesse erat addi: ita de ipsae res aut actiones optime conveniunt. Nam teste Scriptura.