# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.2.55-63

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.2.55 to 1.2.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.2.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.2.55

Prorsus simile exemplum, ac etiam usum huius praepositionis, depromit Alciatus ex Neratio Prisco Iurisconsulto, qui inquit: Cum vir uxori legat, si ea a liberis non nupserit: id est, non discesserit ab eis, eosve deserverit, se alteri marito tradendo. Dum enim marito sese dedit, eique se agglutinat, necessario deserit suos, sive parentes sive liberos, ac eorum reifam. administrationem, quam non potest solita diligentia suoque arbitrio procurare, dum novo marito per omnia obtemperare cogitur. Sed de hoc Hebraismo dicetur etiam in Regulis Universalibus, de Verbo et Praepositione. Aliquando praepositio ista, sicut et aliae: semel praeponenda uni substantivo, additur etiam alteri, qui ab hoc regi debebat. Genes. 6. Ab omni vivente, ab omni carne: pro, ex omnibus viventibus omnis carnis. Sic Psal. 110, Ab utero, ab aurora ros nativitatis tuae: id est, ab utero aurorae, vel, sicut ab utero aurorae. De quo hebraismo dictum est in nominibus. Non raro etiam pro eadem Hebraea praepositione min, ponunt ex: de qua suo loco postea.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
