# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.20.232-253

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.20.232 to 1.20.253. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.20.232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.20.232

Petri quinto: [?: Humi-mini ] sub potenti manu Dei, ut vos in tempore [?: ex-llat ] . id est, suo et vobis convenienti tempore, quod [?: ] probe novit. Antichristus putabit se posse [?: muta- ] tempora et legem. Danielis septimo: id est, festa sacra. ritus ac religionem. Tempora hîc sunt, illa stata tempora aut festa, ut paschae, primitiarum, pentecostes [?: -ictionum ] seu ieiunii, et tabernaculorum. Ponuntur vero ea synecdochice, pro tota religione, quam An [?: -chus ] et Antichristus in suas abominationes convertere voluit. TENEBRAE, vox valde usitata, maxima ex parte exposita est supra in vocibus, Caliginis, Noctis, Obscuritatis: [?: ] contrariis, Lucis, Diei, Solis, et similibus. Quare hic breviter eius significata percurram. Primum igitur significat haec vox, omnis generis calamitates ac adversa. Psalmo 112. Oritur in tenebris lumen rectis. 2. Samu. vigesimosecundo: Tu illuminas tenebras meas. id est, in medio summarum difficultatum me liberas. Mich. septimo: Si sedero in tenebris, Iehova lux mea. Sic et [?: -tini ] dicunt, Venit post nubila Phoebus. Et, Candida et atra [?: ] . Haec usurpatio vocabuli huius plurima [?: creberri-que ] est. Secundo significat haec vox, ignorantiam [?: -ei ] . Isaiae 9, Populus qui sedit in tenebris, vidit lucem [?: -gnam ] : et qui habitant in terra umbrae mortis, lux [?: -t ] super eos. Idem dictum repetitur Matth. quarto Romanorum secundo: Lumen eorum qui sunt in te [?: -bris ] . 1 Ioann. secundo: Tenebrae praeterierunt, et [?: ve-lux ] iam lucet. Tertio, Tenebrae significant non [?: tam- ] inscitiam, sed et omnigenam impietatem simul. [?: ] Ephes. 5. Opera infrugifera tenebrarum vocantur [?: -nis ] generis scelera. Et ibidem: Eratis olim tenebrae, [?: -c ] autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. [?: Ha- ] utramque significationem. id est, impietatem [?: si-i ] et inscitiam, Ioannis primo, vox tenebrarum [?: debeat ] : Lux in tenebris lucet, tenebrae non comprehenderant lucem. et, Dilexerunt homines magis tenebras [?: ] lucem. In quibus dictis Tenebrae alias ipsam [?: in-am ] ac impietatem, alias homines tenebrosos, id [?: ] ignaros Dei et impios denotant.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
