Latin
1.20.76 to 1.20.89
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.20.76-89
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Matth. 8 dicuntur adeo magnae undae fuisse, ut navicula iis obtegeretur. id est, iamiam prorsus obruenda esse videretur. Sic Lucae 23: Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos: et collibus, Tegite nos. id est, obruite prorsus. Operire, aut tegere faciem pinguetudine dicuntur impii: quia plerunque laeti ac securi, nitidique ac pingues sunt, et fortunas etiam lautas habent, utpote qui genio vacent, omnia per fas et nefas ad se congerant, nullamque persecutionem, sollicitudinem aut calamitatem ob veritatem et iustitiam, gloriam Dei aut publicum bonum perpetiantur. Iob 15, Operuit impius faciem suam pinguedine. Deut. 32, Impinguatus es, incrassatus es, operuisti pinguedine, scilicet faciem, aut etiam cor tuum, ne intelligeres aut curares res divinas. Psal. 17. Adipe suo clauserunt: scilicet oculos ac faciem, veluti unam quandam planiciem, aut superficiem prae se ferentes in vultu. Tegere aliquando significat per metaphoram, celare, aut non patefacere: sicut et apud Latinos. Psal. 40, Annunciavi iustitiam tuam in congregatione magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu nosti, iustitiam tuam non operui in medio cordis mei. veritatem tuam et salutem tuam dixi, et non abscondi veritatem tuam et benignitatem tuam Ecclesiae magnae. Sic involucra ceremoniarum et umbrarum Iudaicarum, Operimenta, aut Tegmina dicta sunt, quia veluti contexerunt ac celarunt rudioribus verum nucleum genuinae pietatis in religione Mosaica. Isaiae vigesimoquinto: Perdet Dominus in monte isto faciem involucri, quo involuti sunt omnes populi, et operimentum quod expansum est super omnes gentes. Videtur vocare illam formam externorum sacrificiorum ac rituum involucrum, quia eo erat involuta vera ac sincera pietas, ne rudiores ad eam facile penetrare possent. Quare patiente Christo totum illud velum disruptum est, ut porro amotis illis involucris vera pietas nude omnibus piis proponeretur. Possis etiam per illud operimentum intelligere ignorantiam veri Dei late per mundum idololatriis obrutum grassantem.