# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.21.1908-1933

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.21.1908 to 1.21.1933. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.21.1908
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.21.1908

Idem est sensus horum verborum, cum homines iurant per vitam Dei: Vivit Iehova. Libro secudo Samuelis, capite secundo: Vivit Iehova, quod si loquutus fuisses. Sic libro primo Samuelis, capite decimonono: Vivit Iehova, si morietur, etc. Sic saepe porro cum homines iurant per alicuius vitam, videtur bene precantis esse significatio. Libro primo Samuelis, capite decimoseptimo: Vivit anima tua rex, si novi. id est, utinam ita sis felix, ac incolumis vivas, quam verum est quod dico iam. Vivere aliquando significat periclitantem in vita servari. Genes. 17, Utinam Ismael vivat coram te. id est, utinam ille maneat incolumis, et a te in hac vita servetur, tibique vicissim pie serviat. Gen. 31. Non vivat is, apud quem reperietur. id est, non sit incolumis,non servetur in vita. Gen. 42. Hoc facite, et vivite. Exod. 1, Si filia fuerit, vivat. Num. 14. Caleb et Iosua vixerunt ex hominibus illis. id est, incolumes adhuc permanserunt. Genes. 42. Ut vivamus, et non moriamur. id est, ex hoc tristi periculo famis evadamus. Convalescere aliquando significat. 2 Reg. 8. Nun quid vivam de infirmitate hac? et mox, Vivendo vives. pro, omnino convalesces. Sic Christus dicit regio illi ministro, Iohan. 4, Filius tuus vivit. Et mox idem servi occurrentes repetunt. pro, convaluit: crebro in hac significatione accipitur. Aliquando significat florere ac vigere, seu bene et feliciter vivere. 1 Sam. 10. Acclamavit universus populus, Vivat rex. Levitici 18, Roman. 10, Galatis 3, Qui fecerit ea, vivet in eis. id est, felix ac beatus erit per ea, seu per obedientiam ac iustitiam illorum. Psalmo 38, Inimici mei viventes roborantur. id est, florentes et prospere agentes. Hac significatione crebro hoc verbum et eius nomen usurpat novum Testamentum. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit vivet. id est, etiam in ipsa morte anima eius bene habebit, et ipse totus erit in cura ac favore Dei.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
