# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.21.2139-2151

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.21.2139 to 1.21.2151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.21.2139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.21.2139

Christus dicit Ioannis decimo: Ego et pater unum sumus. Id veteres interpretati sunt de divinitate Christi, [?: ] sit patri consubstantialis. Reprehendunt hunc [?: intellectum ] recentiores aliqui: verum [?: -um ] esse dicti [?: il- ] sensum, testatur etiam Iudaeorum intellectus: qui [?: -nt ] illum asserere, se esse Deum. Porro Ioannis decim-oseptimo, videtur simul coniungere Christus tum [?: -iae ] suae cum patre unitatem, tum consensum ac [?: con-ctionem ] efficaciae, quam habet in patre, et cum [?: pa- ] , in suo redemptionis mysterio: tum denique etiam [?: -rum ] inter se mutuo consensu doctrinae spiritus, et [?: -ctionem ] cum patre, cuius facti sunt cultores, ac [?: ] : et denique eum consensum cum Christo, quod eum [?: -duerunt ] , eiusque membra facti sunt. inquit enim, Ut omnes unum sint, sicut tu pater in me, et ego in te, ut et [?: -si ] in nobis unum sint. Et mox: Ut sint unum, sicut [?: -os ] unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint perfe [?: ] in unum. De hac unitate fidei ac spiritus, etiam Paulus Ephes. quarto disserit: id est, de consensu animorum [?: ] sententiae ab uno Spiritu sancto proficiscente. Illam [?: -que ] perfectionem aut consummationem in unum, [?: ] [?: qu- ] Christus loquitur, videtur Apostolus [?: expone- ] illis verbis: Donec evadamus omnes in unitatem [?: ] , et agnitionis filii Dei in virum perfectum in men [?: -am ] staturae adulti Christi. Unum esse cum aliquo, signi [?: ] interdum parem esse, aut aequali conditione. Gala 3. Omnes vos, sive Graeci, Hebraei aut barbari, sive [?: -ri ] sive servi, sive masculi sive feminae, unum estis [?: ] Christo. id est, eadem aut perinde bona conditione. Corinthiorum tertio: Qui rigat, et qui plantat, unum [?: ] . D. Iohannes in quinto dicit, Tres testes in caelo, Patrem, Verbum, et Spiritum sanctum, unum esse: et [?: ] testes in terra, aquam, sanguinem et spiritum, in [?: u- ] esse: id est, unanimiter testari, consentire in [?: testifi-do ] .

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
