# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.13-32

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.13 to 1.3.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.13

Alii haec coniungunt praecedentibus, quod iam uno anno regnaverat, cum praecedens instauratio regni facta est: et post elapsum etiam alterum annum regni accidisse illa quae mox narrantur. quam opinor esse veram sententiam. Anni merconarii, pro certi, ac determinati, quibus mercenarius nihil addi, sicut et conducens nil adimi patitur. Is. 6. et 21: In tribus annis, tanquam annis mercenarii, alleviabitur gloria Moab. Mercenarius anni in annum, Levit. 25, Tanquam mercenarius anni in annum eris cum illo: pro, tanquam mercenarius annuus, qui sese ei non addixisset in longum tempus, aut perpetua servitute obstrictus esset, sed tantum usque ad certum tempus: quo elapso, denuo novum contractum constitueret. A fine anni in annum: pro, stato tempore anni. 2. Samuelis 14. Sic, Rem anni in anno facere: pro, debitum annuum pensum absolvere, 1, Reg 10. Sic, De anno in annum. pro quotannis, 1. Samuelis 7. Anno post annum pavebitis, Isaiae 32. pro, pluribus annis. Reversio anni, 1. Samuelis 2. pro, veniente novo anno, revoluto anno. Addite annum super annum, cessabunt agni: pro, post paucos annos cessabunt sacrificia, Isaiae 59. Annum coronare bonis, Psal. 65. pro, singulas partes anni, veluti circulum quendam suis fructibus aut commodis ornare: non aliter ac solent puellae texentes serta, ligneo circulo varios selectosque flores circumligare. Annos consumere tanquam sermonem, Psal. 90. pro, facile perire, aut praeterlabi. Esse cum aliquo dies aut annos, 1. Sam. 29, accipitur non de temporis longitudine, sed de experientiae magnitudine: ut Achis dicit de Davide, Qui fuit mecum dies, imo annos aliquot: pro, qui mihi tam penitus perspectus est, ac si pluribus annis mecum egisset. ponitur igitur ibi tempus, pro eo quod fit in tempore, nempe pro usu ac experientia. Dies annorum, Ezech. 38. Qui prophetaverunt in diebus illorum annorum: pro, illis temporibus. Apponere annos vitae, id est, prolongare vitam.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
