Latin
1.3.131 to 1.3.149
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.131-149
Unproofread scanNot analysed yet
Aquae superbae, Psal. 124, sunt aquae maximo impetu et vehementia fluentes. Significat autem persequutores potentes et acres. Et mox, Torrens ac flumina. Divisio aquae, 2 Sam. 5. Divisit Dominus hostes meos per manum meam, tanquam divisionem aquae: id est, sicut aqua effusa in diversas partes dispergitur, unaquaque parte fluente in locum sibi declivem aut pronum, nec amplius congregantur: sic et hostes mei sunt divinitus disiecti et dissipati. De hac similitudine etiam in verbo Dividere forte dicetur. Aquarum rivi cor regis, quo cunque voluerit Dominus inclinabit illud. Similitudo fluminum indicat, magno impetu ferri reges quocunque inclinant: sed tamen in potestate Dei esse corda et cogitationes eorum. Ab eo igitur petendum esse, ut ille eos a malo ad bonum convertat: sicut initio aquas convertit, eisque quasi viam praemonstravit, qua quaeque flumina fluere debeant: sicut ex Alpibus vias aquarum divisit, ut aliae ad Orientem, aliae ad Occidentem, Septentrionem ac Meridiem properent. De hoc dicto aliquid infra in voce RIVUS disseretur. Aqua profanda alias proprie accipitur in bonam partem, de aquae copia. ut Ezech. 34 An parum vobis est, quod bibatis profunditatem aquarum? id est, fruamini magna copia aquae. Alias in malam partem, figurate de magnis periculis: sumpta metaphora a periculis submersionis, ut supra dixi. Aqua talorum, Ezech. 47, Et traduxit me per aquas, aquas talorum: pro, non superantes profunditate talos. Per aquam facere transire, Num. 31, est lavare: Alibi significat magna pericula perpeti. Aquae plenae calicis, Psal. 73: pro secundo ac prospero vitae cursu, et abundantia rerum necessariarum. Sicut Aqua abire, Iob 14. Psal. 58, est plane interire. 2. Sam. 14, praeclara similitudine utitur illa subornata mulier coram Davide inquiens: Moriendo morimur, et sumus veluti aquae quae effunduntur, nec amplius congregantur. Spiritus, aqua et sanguis, testantur in terra de Christo, et eius merito. 1.