Latin
1.3.147 to 1.3.158
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.147-158
Unproofread scanNot analysed yet
Est ibi Hebraeum טמן thaman, quod, ut ante dixi, significat nonnunquam, aliquid alicui recondi aut asservari: inde mathomonim, reconditae opes. Ibidem habetur, Ossa eius repleta sunt occultis eius, et cum eo dormient in pulvere: id est, peccatis sese oneravit, quorum poenas dabit post mortem. Habetur quoque 2 Reg. 17, Et occultaverunt filii Israel verba, quae non erant recta aut vera coram Deo: id est, clam obloquuti sunt Domino, aut falsam doctrinam sparserunt: vel, etiam clam patrarunt varia peccata idololatriae, sicut Iudaeorum clandestinae idololatriae Ezechieli per angelum patefiunt. Ephes. 5. Quae occulte fiunt ab illis, turpe est dicere. Occultare oculos ab aliquo, dixi supra, esse simulare se non videre eius benefacta aut malefacta, aut etiam operis indigentiam, nec ea facere circa eum quae fieri conveniret. Sed Occultare oculos alicui, pro insidiari usurpatur Psal. 10: Sedebit in insidiis atriorum, vel vicorum, vel potius maceriarum, in absconditis interficiet innocentem: Oculi eius pauperi coetui abscondentur: id est, latitabunt in abscondito, pauperibus insidiantes, seu intenti in eorum exitium. Christus dicit Ioannis 18: Se in occulto nihil esse loquutum. Alibi contra iubet Apostolos, ea propalam atque adeo in tectis dicere, quae ille clam aut in occulto eis dixerat. Sensus ergo est prioris dicti, Christum nullum dogma privatim docuisse, quod non etiam publice docuerit: vel etiam si quid privatim et in occulto docuit, tamen id non studio occultandi et clam habendi fecit: sed quod ita forte accidit, et occasione sese obtulit, ut de illis rebus clam aut privatim in alicuius aedibus, solitudine aut itinere sermo inciderit. 1. Corinth. 14 dicit Paulus, occulta cordis manifesta fieri per prophetiam: ubi non intelligenda erga alios homines, sed tantum erga ipsummet peccatorem seu incredulum, ac erga eius conscientiam. Cum enim antea peccatores aliqui, dormiente conscientia, suam malitiam ac iram Dei ignorarent, nunc illo lumine verbi aut prophetiae illuminantur, ut melius sua mala cernant, et exactius ea ponderent: simul etiam somnolenta conscientia illo penetrantissimo gladio icta evigilat, et discit illud celebre dogma, Nosce teipsum. unde tandem agnoscit talis peccator aut infidelis, doctrinam per vestrum os prolatam, vere ipsiusmet Dei vocem doctrinamque esse, qui etiam intima cordis humani scrutetur et perspiciat: atque ita convictus et conversus glorificat Deum.