# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.159-178

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.159 to 1.3.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.159

Hic sane primarius usus sacrarum concionum est, etiam hodierna die. Obscurus locus est Psal. 51, Ecce veritatem diligis in interioribus, et in occulto sapientiam scire me facis. Sententia tamen omnium aptissima, et etiam ipsimet Hebraeae linguae convenientissima esse videtur, quod Deus diligat et doceat internam et occultam sapientiam, nempe τὸ γνῶθι σεαυτὸν , sui ipsius noticiam, cordisque atque adeo totius hominis innatam perversitatem, quae dupliciter interna occultaque est: quia et paucissimis hominibus est nota, et versatur circa intima et occultissima hominis, nempe circa illam radicalem et innatam homini malitiam, aut virus Sathanae intus in corde regnans. Lucet igitur haec sapientia in intimis cordis hominis, eique suum horrendum morbum patefacit: et simul etiam accedente spiritu Domini, ibidem hominem consolatur. Est autem usitatum huic linguae, ut per substantivum cum praepositione IN, alteri copulatum adiectivum exprimat. ut, Doces viam Dei in veritate: id est, veram. Sic, sapientia in interioribus aut occultis: pro, interna, et occulta: de quo Hebraismo in Regulis generalibus, in constructione Nominis agitur. Agit vero hic psalmista de peccato originali, ut ex praecedentibus apparet. ¶ Secretum quoque hic adiiciatur. In Hebraeo est plerunque סוד Sod. Gen. 49, In secretum eorum non veniat anima mea: id est, prohibeat Deus, ne sim particeps consiliorum ac conatuum ipsorum. Psal. 25, Secretum Domini timentibus eum, et foedus suum notum illis faciet. Sic Ierem. 25. Psal. 43. Ipse cognovit secreta cordis mei: id est, intima occulta. Aliquando significat ipsas machinationes ex secretis consiliis proficiscentes. Psal. 64. Absconde me a secreto malignorum: id est, a pravis eorum conatibus. Lingua secreti, est lingua clam detrahens. Proverb. 25. Ut aquilo fugat pluviam, sic facies iracunda linguam secreti: id est, austeritas ac severitas alicuius, aliquando detractores compescit metu periculi. ABUNDARE verbum habet etiam suam energiam in Sacris literis: quae nequaquam negligenda est. Nam cum Christus dicit Matth. 5, Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, περισσεύση : videtur esse allusio ad mensurationem, quae fit vasis. Non enim simpliciter ac per se damnat illam operariam Pharisaeorum iustitiam Christus, tanquam eam quoque a suis praestari nolit, sed nimium mancam ac mutilam esse dicit: veluti si quis vix perfuso fundo modii, frumento, aut etiam rebus liquidis, velit id venditare pro integra mensura, modio, aut urna frumenti, aut vini. Sic enim Pharisaei contendebant sua illa externa opera, quod videlicet non furabantur, occidebant, scortabantur, et similia patrabant, esse integram iustitiam, et perfectam legis impletionem. At Christus contra requirit plenam et abundantem ac superfluentem iustitiam, nempe ut ad illa externa opera addant plenam absolutamque cordis obedientiam, et quae alia deerant. Sic mox propositis exemplis ac declaratione ostendit, capacitatem Decalogi nequaquam illa eorum disciplina aut umbra iustitiae impleri, et severissime exigere quiddam longe perfectius, abundantius, et exuberantius. Rom. 5 dicitur gratia et donum per gratiam abundasse, et superabundasse supra aut ultra peccatum et mortem: quod est, ingens, copiosa et potens fuisse, illaque ingentia mala superasse et abolevisse, ita ut iam pro illis gratia, iustitia ac vita super homines regnaret. Psal 78. Abundavit ut averteret iram suam: pro, abundanter, copiose ac crebro avertit.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
