# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.166-2-180

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.166 to 1.3.180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.166-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.166-2

Est vero in nubibus aqua. Quare explicante istum locum Iobo, ista expansio, extensio aut firmamentum, vel maxime de ista infima aeris diffusione accipi debet, super quam aquae superiores recte collocantur. Sed vulgo falso ac sine omni ratione existimant; firmamentum esse tantum supremum mobile, aut octavam sphaeram: sicque hanc vocem a Moyse accipi. unde illis etiam huius erroris occasio, de aquis supra omnes caelos, oritur. II. Quia secunda die, ubi de istis superioribus aquis agitur, non exornat Deus supremam regionem caeli, supra quam isti somniant aquas collocari (quod demum in quarta fit, ubi fabricat ei luminaria et stellas) sed hanc infimam, quam (ut Isaias et Psalmus testantur) veluti telam, cortinam et tabernaculum nobis hominibus ad habitandum extendit. Nos enim hic in terra habitantes, istam aeris expansionem veluti domicilium quoddam supra et circa nos habemus. III. Quia Psal. 104, praedicans admirabile opus creationis, et veluti integrum primum Geneseos caput percurrens, mox postquam de expansione caeli dixit, addit de aquis in sublimi positis, easque cum nubibus et ventis coniunctim positas veluti pro fundamento aut pavimento domicilii Dei ponit, ut omnino appareat, aquas caelestes, nubes et ventos eodem loco positas esse. Verba Psalmi haec sunt: Qui operit se lumine veluti instrumento, qui extendit caelum veluti cortinam; qui contignat in aquis domicilia sua, qui ponit nubes currum suum, qui ambulat super alas venti. Quibus verbis veluti pavimentum, solum aut aream Dei, Psalmus in media regione aeris collocat, ubi ista tria reperiuntur. IIII. Quia Moses tantum duplices aquas novit, videlicet quae sunt supra caelum, et infra. Essent autem triplices, si aliae essent supra omnes caelos, aliae in terra, aliae denique in media aeris regione. V. Quia tempore diluvii dicuntur esse ruptae cataractae caeli, nempe quae et nunc dicuntur rupturae nubium: quae sane ex media regione aeris, non ex summo aut crystallino caelo venerunt.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
