# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.181-184

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.181 to 1.3.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.181

ABSORBERE idem quod devorare, seu subito ac prorsus perdere, per Metaphoram. Ierem. 51. Absorbuit me rex Babylonis, quasi draco. 1. Corinth. 15. Absorpta est mors in victoria: id est, prorsus ac perfecte est perdita et devastata. ABSQUE: Varia quidem sunt et adverbia et praepositiones, negationis vim in Sacris literis habentes: sed tamen nos nunc de hac una dicamus, qua Vetus testamentum plures diversasque Hebraeis exprimere solet, Isaiae 54. Congregando congregabit se populus absque me: pro, sine meo iussu. Sic Absque corde et corde. Parati ad servandum ordinem absque corde et corde: pro simplici sinceroque corde. ABUSUS, solemus in Ecclesia vocare malas consuetudines, et praesertim malum usum bonarum rerum: ut quod in Papatu, lingua vulgari sublata, omnia sunt ignoto sermone in templis peracta. 1. Corinth. 7. Et qui utuntur mundo hoc, ut non abutentes: praeterit enim species mundi huius. Erasmus monet, ibi verbum Abuti non prorsus in malam partem accipi: sed significare, vehementer uti rebus huius mundi, aut vitae. ABYSSUS תהום theom, immensam quandam profunditatem, praesertim aquarum, significat. Genesis 1. 7. Exodi 15. Proverbiorum 8. Sic et Ionas queritur, in cete existens, se abyssis vallatum esse. Exempla plurima huius significationis habentur. Per Metaphoram ponitur pro immensis calamitatibus. Psal. 71. Ex abyssis terrae rursus ascendere fecisti me. Ostendisti mihi multas et malas angustias, et conversus vivificasti me. Et Psalm. 42, Abyssus abyssum advocat. Sic, De profundis clamavi ad te Domine: pro, ex immensis calamitatibus, quibus sum obrutus. Eadem figura ponitur vox haec pro immensa Dei sapientia, et occultis eius iudiciis et consiliis. inquit enim Psal. 36. Iustitia tua sicut montes Dei, et iudicia tua abyssus multa. Sic profunditas sapientiae et scientiae Dei a Paulo dicitur, Rom. 11. Eadem quoque est vis vocis Vorago. Eadem vox Lucae 8, Rom. 10, Apocalyp. 9. 11. 17. et 20, significat infernum: quam significationem etiam ad Metaphoram referre queas.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
