Latin
1.3.19 to 1.3.34
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.19-34
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim tandem miraculi esset, si iuvencula viro tradita, ex eo conciperet et gigneret? Quoniam igitur miraculosa conceptio ac partus esse debet, recte de virgine operatione Dei conceptura, locus hic intelligitur. Si vero hic obiiciatur, Prophetiam hanc non convenire IESU, aut matri eius, quia signum datur illis tempore Isaiae viventibus hominibus ac in eorum confirmationem, non autem posteris: quare non posse id accipi de vitgine, aut facto post mille annos sequuturo. Respon. Prophetia est, et non tantum incredulo contemptorique divinorum miraculorum Achazo proponitur, sed etiam toti populo Dei: nec solum illis tum viventibus Israelitis, sed et omnibus omnium temporum Israelitis, aut cultorib. Dei: sicut propheta inquit, Dabit vobis signum. Non enim Scriptura de uno tantum homine aut aetate agit, sed etiam de omnibus posteris sicut Paulus et Petrus dicunt, omnia propter nos scripta esse, Rom. 15. 1. Cor. 10, 1. Petri 1. Sic saepe Prophetae confirmant et consolantur suos praedictione venturorum olim ac post longum tempus bonorum, nempe tempore Meschiae, quae tamen tempora illius aevi homines non erant visuri. Deus confirmat Evam et Adamum promissione seminis mulieris, contrituri caput serpentis. Eva putat se mox illud semen consequuturam, et esse ipsummet Cainum, praeclarissimam nempe possessionem aut thesaurum suae felicitatis, ut nomen eius sonat: sed paulo post deprehendit, eius partum esse meram vanitatem. Sic et Christus petentibus miraculum, non dat praesens, sed futurum praedicit: nempe signum Ionae, seu suam mortem passionem, resurrectionem, ascensionem, sessionem ad dexteram patris. et denique adventum ad extremum iudicium. Matth. 26, Ab hoc tempore, inquit, videbitis filium hominis sedentem ad dexteram potestatis, et venientem in nubibus caeli. Verum adscribam etiam Forsteri de hac voce annotatum. Adolescens, עלם iuvenis, quam diu est privatus, et privatam vitam agit, nec in oeconomico aut publico et politico officio et administratione existit: sed adhuc caelebs est, et privatus. 1.