# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.202-210

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.202 to 1.3.210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.202

Sic igitur nos denuo acceptati, aut in gratiam recepti, habitamus in aula, domo et tabernaculo Dei patris, et in monte sancto eius, facti domestici eius, cives sanctorum, ac denique membra ac cohaeredes filii ipsius unigeniti. Vicinum acceptilationi est verbum vulgare, Gallicum potius quam Germanicum, einen quitieren / einen quit und loss sprechen: quod venit a Latino Quietare aliquem, id est, facere eum quietum, liberare eum ab omni cura ac molestatione, nomine illius aeris alieni perferenda: quod idem est loss sprechen. Testimonium quoque talis solutionis aut acceptilationis dicitur Quitantia, quasi quietantia, aut quietatio. praestat enim debitori quietem ab omni molestatione debiti et creditoris. Pulchre consonant huic vocabulo quietantiae, D. Pauli verba: Iustificati aut absoluti fide, pacem aut Quietem habemus erga Deum, aut cum Deo, per CHRISTUM, per quem etiam fide aditum habemus in gratiam hanc acceptilationis, aut iustificationis. Verbum Imputare, de quo suo loco postea dicetur plenius, cum de re bona dicitur, aut in meliorem partem accipitur, omnino videtur quasi e regione Acceptationi aut acceptilationi respondere, eique quasi correlativum esse aut etiam causa ipsius. Imputatio enim alienae solutionis, causa est abolitionis mei debiti, seu acceptilationis. Sicut enim CHRISTI persolutionem aut iustitiam nobis Pater imputat, aut per imputationem a filio suo in nos peccatores transfert: ita vicissim simul peccatorem ob, aut per illam imputatoriam translationem acceptat: seu eo ipso facto eum in gratiam ac pectus suum, aut inter iustos et dilectos filios recipit. Contra Imputatio de mala re, aut in malam partem accepta, idem valet quod onerare aliquem alieno debito aut culpa, atque ita eum ex animo cordeque tuo, ac veluti ex tuo favore et benevolentia eiicere: sicut olim Iudaei querebantur, quod ipsi filii aut posteri cogantur portare onus seu iniquitates et idololatrias suorum patrum: et quod, cum patres comederint vuas immaturas, filiorum dentes obstupuerunt.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
