# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.211-220

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.211 to 1.3.220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.211

Correlativa, ac veluti sibi invicem obviantia sunt ista duo, primum bona imputatio, aut imputare alicui alienum benefactum aut meritum, et eum porro propter illud acceptare: et porro mala imputatio, seu alicui alienam culpam imputare, et eum propterea ex animo ac favore suo extrudere, itidem correlativa sunt. Haec tristis imputatio alienae culpae ac debiti, prolixe pingitur, multumque inculcatur apud prophetam Isaiam capite quinquagesimotertio: Dominus fecit concurrere omnium nostrûm peccata in eum. Item: Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras. Et: Iniquitates ipsorum ipse portavit. et mox: Ipse peccata multorum tulit, et pro praevaricatoribus intercessit. Sic ibi prolixe CHRISTI sponsio, translatio, aut imputatio nostri debiti, et poenae quoque, debitum nostrum sequens, explicatur. Sic et Isaiae 43 dicit Dominus ad populum: Fecisti me servire in peccatis tuis, aut ob peccata tua fecisti me laborare in iniquitatibus tuis. Sic quoque Psalm. 69. habetur: Quae non rapui, tum solvere cogebar. nimirum nostra debita, aut rapinam, quae Deus per imputationem in eum fecit concurrere. sicut et Paulus inquit: Eum qui non novit peccatum, fecit Deus peccatum, ut nos fieremus iustitia Dei in ipso. id est, ut Deus nobis vicissim imputaret eius largissimam persolutionem, aut iustitiam obedientiae. Cum hac mala imputatione iudicis, domini, creditoris aut foeneratoris, pulcherrime consonat sponsio sponsoris aut mediatoris, illud triste onus debiti in se per imputationem recipientis. Voluntarie enim se filius Dei sponsorem, vadem, et prorsus selbs schuldig / aut rechtschuldig / aut selbs bezaler / id est, primarium debitorem, aut (ut Paulus loquitur) maledictum legis constituit, ut nos ex carcere, et catenis diaboli ac inferorum, irae Dei, legis ac iustitiae ipsius redimeret, nosque inde ereptos in regnum gloriamque suam transferret. Sicut Historici scribunt, Cimonem translatis in se vinculis, Miltiadem patrem ex carcere liberasse.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
