Latin
1.3.218 to 1.3.226
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.218-226
Unproofread scanNot analysed yet
Inde metaphora quaedam ducta est, ut qui summa quadam proscriptione olim damnabantur, etiam Anathemata dicerentur; quod perinde essent a communi vita et consortio hominum repellendi, et tollendi e vita, sicut aliae res aut homines diis devoti ad deos suos abigendi, quib. erant dicati aut consecrati, aut quorum etiam iusto iudicio seu iustitia ad poenam suppliciumque ob aliquod tetrum scelus debebantur. Ideoque quo illos facinorosos ac pollutos veluti ad deos ablegarent, proscribebant eos veteres, uti cuivis liceret ipsos interficere. Anathem a igitur est res aut persona Deo obligata aut addicta, sive quia ei ab hominibus est pietatis causa oblata, sive quia iustitia Dei tales ob singularia aliqua piacula veluti in suos carceres poenasque abripuit, comprobante et declarante id etiam hominum sententia, ut fit in excommunicationibus. Duplici enim de causa Deus vult aliquid habere vel tanquam gratum acceptumque, ac sibi oblatum: vel tanquam sibi exosum, suaeque irae ac castigationi subiectum ac debitum. ¶Eadem est vis vocis הרם Herem, deletio, apud Hebraeos: ut pro rebus Deo ab hominibus dicatis, ideoque tantum ad sacrum usum exhibendis, et etiam contra pro execrandis ponatur, quia et illa sint veluti serva et mancipia poenae ac irae Dei, ut habetur Levit. 24; Num. 18, Deut. 7. 13, ubi inquit: Abominaberis illud, quia anathema est. loquens de idolis. Sic et Iehosuae 6. 7. 10, et 1. Samuelis 15, et alias saepius, Septuaginta Herem plerunque per vocem Anathema verterunt. In novo Testamento haec vox ferme in malam partem accipitur, pro re execranda, detestanda, et irae Dei poenisque addicta et devota: ut Paulus cupit anathema esse pro fratribus Iudaeis, Rom. 9. id est, res damnata et perdenda. Quo modo ac sensu Moyses quoque petit se deleri ex libro viventium, Exodi 32: id est, tolli ex numero salvandorum, ut modo populo illud tantum scelus condonetur.