Latin
1.3.245 to 1.3.259
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.245-259
Unproofread scanNot analysed yet
Versionem istam interpretis nostri, iuniores non uno modo taxant, neque ita multum pudenter, etc. (disputat de verbis versionis, et tandem concludit:) At acceptum ferre (quod ad praesentem attinet expositionem) REMISSIONEM significat DEBITORUM. Cum enim creditor debitum remittit debitori, dicitur illi acceptum ferre. Unde verbum Iuris dimanavit ACCEPTILATIO, ubi scilicet debitor, qui non est solvendo, interrogat creditorem suum, utrum acceptum habeat quicquid illi debebat: hoc est, pro accepto et soluto deputet? Tunc enim, si creditor respondeat, Habeo quidem, acceptumque tibi fero: remissio illa etc condonatio dicitur Acceptilatio, quae eregione opponitur iustae solutioni. Pulcherrima ergo hic ACCOMMODATISSIMAQUE ORATIONE explicat Paulus tum id quod dixerat, REPUTATUR FIDES ad iustitiam: tum clarissime RATIONEM nostrae IUSTIFICATIONIS. Cum enim nos SOLVENDO non simus Deo, ACCEPTUM FERT ipse nobis nostrum DEBITUM: id est, pro accepto ducit, si modo illi FIDEM POLLICENTI adhibeamus. Quocirca perspicacior esset (fateor) versio, Cui Deus acceptum fert iustitiam sine operibus, hoc est, sine debiti solutione. Neque mirum, si interpres ita verterit, et librariorum vitio fuerit mutatum. Attamen potest fortasse Accepto adverbialis esse Dativus, qui in eandem veniat sententiam. Affertur ex quibusdam quale quale exemplum: ut cum dicimus, Do tibi hanc rem pignori, seu locato: id est, in pignus, seu pro pignore, vel in locatum. Quo pacto et Deus fert iustitiam nobis accepto: id est, deputat in acceptam, seu pro accepto. At dum sensus patescit, nihil te angat dictio. Hactenus Sotus. Quod ad phrasin Vulgatae versionis Accepto ferre attinet, sciendum est, etiam veteres Iuris prudentes ea usos esse. nam Ulpianus l. et per iusiurandum §. etsi fideiussori. tit. quibus modis tollitur obligatio, inquit: Si fideiussori accepto fuerit latum, cum reus re, non verbis fuisset obligatus, an reus quoque liberetur? Et hoc iure utimur, ut licet reus non sit verbis obligatus, tamen acceptilatione per fide iussorem liberet.