# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.264-265

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.264 to 1.3.265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.264

ACQUIES CERE in aliqua re, aut homine, etiam Latinis nota locutio est. Rom. 2. Acquiescis in lege: id est, probas et gloriaris de lege, externa quadam specie et carnali conatu. Paulus alioqui ex corde acquiescit in lege, Rom. 7. Porro Gal. 1. habet Vulgata, Non acquievi cum carne et sanguine. i. non contuli cum eis. Parum enim commode Vulgata vertit Graecam vocem: AC VERE, per metaphoram varia significat. Deut. 6, Acues legem filiis tuis: pro, subinde inculcabis, et veluti expolies, ut sit eis perspicua, et in recenti memoria, nec eis praecepta Dei veluti rubigine per tuam negligentiam obscurentur. Posses etiam intelligere de summa severitate legis, quae exponenda est, et veluti acumen austeritasque eius proponenda: Nam et omnes homines plerunque suis somniis reddunt mandata Dei obtusa aut hebetia, quasi Deus non adeo exactam obedientiam per legem flagitet, nec ea ipsammet naturam et pravum corredarguat, possitque ei homo plene obedire. Quare contra monendi sunt homines, praesertim iuventus, legem Dei intima cordis scrutari, ac damnare. Sic Christus acuit legem Matth. 5, ostendens eam summam perfectissimamque obedientiam flagitare, et vel intimos cordis motus damnare. Ad haec, nullus pene est usus legis, nisi summa eius ac iustitiae divinae severitas una cum ira Dei patefiat, et inhaerens ac latitans malitia, aut vetus Adam redarguatur et confodiatur, detractis ficulneis humanae malitiae palliationibus Sic Christus ipse (ut dixi) legem acuit, et asperos eius dentes torvosque Mosis oculos auditoribus monstrat. Acuere oculos contra aliquem, est horribiliter eum intueri, ut solent irati: Iob. 16. Acutum etiam pro noxio laedenteque ponitur. Proverb. 5, Novissimum extraneae amarum sicut absynthium, et acutum sicut gladius biceps. Acutior lupo vespertino: id est, qui prae fame instar acuti ferri penetrat in caulas et stabula. Cum enim tota die infidiando nihil praedae nancisci potuerit, nunc fretus etiam tenebris, omnino sibi penetrandum esse ad pecus statuit.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
