# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.284-287

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.284 to 1.3.287. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.284

ARIDA, pro terra: iuxta Regulam, Quod accidentibus valde propriis res ipsae notentur: de qua infra suo loco. Terram enim dicunt Physici, esse omnium elementorum aridissimum et siccissimum. Arida anima dicitur homo, aut corpus, quod nullo commodo victu rigatur, Numer. 11. Ossa mea sicut cremium aruerunt, Psalm. 102. Ibidem: Aruit cor meum, et sicut foenum arui. Perspicuae alioqui sunt metaphorae, aliquid aut aliquem arere, vel arescere: aut contra virere, et florere. ARIEL, 2. Samuel. 23, et 1. Par 11, significat viros fortissimos: quasi dicas, Leonem Dei. Sed Isaiae 29, Circumuallabo Ariel, ipsam Ierosolymam significat: vel quia illa fuit antea Leo Dei omnes debellans, vel quia sibi eam Deus debellandam sumpserit. ARGUERE et CORRIPERE, aut increpare, significat monere et obiurgare: ut Isaiae 29, Arguentem in porta supplantant. Proverb. 9, Argue sapientem, et diliget te. Aliâs confutare aut convincere: ut Iohannis 8. Quis arguit me de peccato? Alias etiam gravi castigatione aliqua et poenis affligere significat, praesertim cum Deo tribuitur: ut Psalm. 6. Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me: id est, punias aut castiges. Argumentum rerum non apparentium, dicitur esse fides: id est, id quod nos persuadet, et veluti coarguit ac convincit, res illas non apparentes vere nobis contingere debere, certasque ac ratas esse. ARMA, pro omni genere teli aut violentiae hostilis nonnunquam accipitur. Iob 20. Cum fugeret ab armis ferreis. Genes, 49, Arma iniquitatis in habitationibus ipsorum. Sic ponitur angustior vox pro latiore. Aliquando adhuc generaliorem significationem haec vox recipit, ac simpliciter instrumenta denotat. Roman 6, Exhibere membra sua arma iniustitiae, et arma iustitiae: non tamen sine causa, aut emphasi, sic ibi haec vox usurpatur. Contra etiam pro angustiori non raro usurpatur. ut 1. Sam. 20, Tradidit Ionathas puero arma sua: id est, arcum et pharetram. Dies armorum, pro pugna ac praelio. Psalm. 140. Qui operis caput meum in die armorum: id est, me protegis in summis periculis. Armabitur populus meus ad sermonem tuum: pro, constituo te summum gubernatorem post me, tempore belli ac pacis.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
