Latin
1.3.288 to 1.3.292
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.288-292
Unproofread scanNot analysed yet
Arare bove et asino est, non adhibere modum ac rationem in agendo, non servare aequabilitatem et iustitiam. Deuteron. 22. Nisi arassetis vitula mea, etc. Iudic. 14. id est, nisi sponsae meae opera abusi fuissetis. Supra dorsum meum arantes produxerunt sulcum, Psalm. 129. id est, sine modo ac fine afflixerunt me. Nunquid omni die arabit arans, ut serat? Isaiae 28. id est, Sicut agricolae servant tempora et proportiones actionum: sic et Deus faciet in affligendo, monendo et parcendo. Arantes iniquitatem, et seminantes perversitatem, metent illam: id est, malorum conatuum ac factorum mala praemia accipient. Sic et Oseae 10. Ibidem, Arate vobis arationem: id est, cogitate diligentius, instituite melius actiones vestras. ARRHA, et Arrhabo: vide in voce Pignus. ARTIFEX alicuius rei, perspicua phrasis est. Dicitur autem etiam Artifex destructionis Ezech. 21. Tradamque te in manus virorum incipientium artificium destructionis, vel fabricatorum interitus: id est, qui periti sunt perdendi. Cuiusmodi solent esse milites plerique omnes, mera pernicies regionum. Artificii opus Exod. 26, pro opere artificioso, aut quale peritus ertifex efficere solet. ARUNDO, per metaphoram leves ac vacillantes, dubiaeque fidei homines, praesertim doctores, significat. ut 1. Reg. 14. et Matth. 17. Luc. 7. Quia arundo, ut debilis, et satis eminens frutex, facile violentiae ventorum cedit, ac vel levi aura agitatur: sicut et fluctus maris, quorum etiam instabilitate Scriptura pingit inconstantiam et dubitationem hominum in religione. Baculus arundineus, simul et infirmum et noxium auxilium significat: quia et facile frangitur, et fragmenta eius quiddam acutum habent, sicut et vitrea fragmenta. Si tali fulcro innixus fueris, non tantum frangetur illud, atque te non substentabit, sed sua sustentatione opeque destituet: simulque etiam inclinante et ruente in ea fragmenta corpore mox te graviter sauciabunt. Sic auxilium Aegyptiorum, qui volebant Iudaeis contra Babylonios succurrere, baculus arundineus vocatur 2. Reg. 18, Isaiae 37. Ezech. 29. Quassata arundo, afflicti et contriti homines vocantur: propterea quod, licet arundo sit per sese imbecilla ac fragilis, multo fit imbecillior, si concutiatur aut frangatur. Tales filius Dei non perditurus, sed sanaturus dicitur, Isaiae 42. Sunt vero tales, quos lex Dei aliaeque calamitates monstratis peccatis ac ira Dei veluti malleus quidam conterens petras confringit ac comminuit, quibus non ulteriori contritione, sed sanatione opus est. Fenae arundinis, id est in arundinetis et plaudibus habitantes, ut sunt crocodili, et alii dracones aquatici, vocantur tyranni et seductores, qui instar talium bestiarum hominibus insidiantur. Psal. 68.