Latin
1.3.3 to 1.3.6
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.3-6
Unproofread scanNot analysed yet
ABDITUM, aut potius latibulum Domini: Psal. 91, de quo vide Absconditum, et Umbraculum. ABDUCERE alîquem cum operantibus iniquitatem: Psal. 125, Declinantes autem, etc. abducet Dominus cum operantibus iniquitatem: id est, puniet eos cum illis, aut instar illorum. ABIES, per metaphoram significat laetum quid, ac salutare. Sic Ose. 14 dicit Deus ad Israelem: Ego exaudiam et respiciam eum, ego ero ei abies virens: ex me fructus tuus inventus est. Contra, Deus non ferens opem, dicitur nobis esse solitudo, quia non ferat nobis opiferum fructum. Saepe cum Prophetae praedicunt, Ecclesiam florituram etiam in locis idololatriarum, utuntur hac phrasi: In locis aridis erunt stagna et fontes, et ibi crescent abies, quercus, cedrus, et aliae elegantes ac utiles arbores. de qua re postea in voce Stagni, Ariditatis, et Fontium. Ligna abietum aliquando significant instrumenta Musica, ut 1. Sam. 6. Ut luderent coram Domino in omnibus lignis abietum: id est, instrumentis inde confectis. Abietes trement: Nahum 2, id est, proceres, per metaphoram sic dicti: aut hastae, per synec dochen, quia inde confiunt. Vide infra in voce ARBOR. ABIICERE est, cum quodam odio aut nausea negligere, aut a se removere. Sic Deus dicitur per metaphoram, abiicere, aut non abiicere a se, vel totum populum, vel singulos homines. Psal. 94, Non abiiciet Deus populum suum 1. Sam. 15. Quoniam abiecisti mandatum, abiecit te Dominus, ne sis amplius rex. Ionae 2, Abiectus sum a conspectu Domini. Isa. 41: Elegi te, non abieci. Sic contrâ crebro dicitur populus abiicere legem Dei. Isaiae 5, Amos 2. Sic Paulus negat se abiicere gratiam Dei, Galat. 2. Contra autem idem nos adhortatur, ut abiiciamus opera tenebrarum, Rom. 13. et omnem immundiciem. Iac. 2, id est, magno fastidio ac detestatione reiiciamus impiam vitam et pravos mores. Abiectus, pro contempto ac despecto. Psal. 8. Elegi abiectus esse in domo Domini, quam, et c. id est, infimus ac despectissimus esse in Ecclesia, aut alioqui inter homines, veram pietatem sectando. Abiectio. Psalm. 22, et Thren. 3. in Vulgata versione ponitur Abiectio plebis, sed in Hebr. est aliud verbum בזוי bezui. significat autem rem contemptam extreme, ac ab omnibus reiectam.