# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.308-316

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.308 to 1.3.316. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.308

Terentius vero dixit, Pisciculos emere in coenam. Et Quintilianus, Uti re aliqua in argumentum. Sed videtur interdum praepositione AD vel instrumentum, vel causa efficiens potius quam finis significari. Itaque pro ratione eorum de quibus agitur considerandum est, utra interpretatio magis conveniat. Sicut illud, εὶς τὸ κήρυγμα Ιωνᾶ , noli convertere In praedicationem, sed Ad praedicationem Ionae. Vide infra praepositionem IN. VOX ADAM quadrupliciter accipitur. Alias enim est nomen appellativum, idem significans quod homo: sumpta appel atione ab Adamah. i. terra, ex qua formatus fuit: sicut Homo ab humo derivatur. Sic dicit Deus Gen. 1. Faciamus Adam, id est hominem. Et mox Creavit Deus Adam, in imaginem suam creavit eum, masculum et feminam creavit eos. utrumque sexum unum Adam, id est, hominem vocando. Secundo, admodum crebro accipitur pro nomine proprio primi hominis. Sic dicit Deus Gen. 2. Non est bonum, esse Adamum solum. Et, Adduxit ad Adamum omnia animalia. Ac mox, Immisit somnum in Adam. item, Adduxit mulierem ad Adam. Tertio, Vetus Adam significat interdum corruptum hominem. Postremo, ponitur Adam pro Christo, 1. Cor. 15. Factus est ultimus Adam in spiritum vivificantem. ADAMAS. Ier. 17. Peccatum Iuda est scriptum stylo ferreo in ungue adamantino: id est, penitus infixum cordi humano. Rationes loquutionis duae esse possunt. Altera, quia durae tabulae insculpta non facile abolentur: eoque tenacissime peccatum aut malitia originalis cordi illorum impressa esse affirmatur. Altera ratio loquutionis esse potest, quia cor humanum dicitur esse lapideum. ADDERE verbum valde hebraizat: non tamen adeo obscure, ut non facile a quovis Latino intelligi queat. Saepissime autem coniungitur ferme adverbialiter aliorum verborum infinitivo: Addere loqui, Addere odisse, Addere mittere columbam, Addere petere. i. porro, iterum, vel ulterius, aut etiam intensius seu vehementius aliquid agere. Aliquando cum aliis modis, eodem tamen sensu construitur: ut, Non addet terra ut det fructus, Gen. 4. i. non erit porro sic frugifera ut antea. Non addam ut salvem vos, Iudicum 10. Aliquando habet nomen substantivum post se: ut, Addunt peccatum super peccatum, Isaiae 30. Ezechiel. 23. Addere sapientiam, 1, Reg. 10. Addere iram Domini, Num. 32. Quae loquutiones facile intelliguntur. Sic faciat, sic addat mihi Dominus, si non hoc aut illud: formula iuramenti Iudaeorum fuit. Addidit et accepit, Gen. 25. Addidit et peperit, Gen. 38. Non addet, veniet posthac in te, Isaiae 52. pro, non amplius veniet aut adorietur te peregrinus.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
