Latin
1.3.335 to 1.3.346
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.335-346
Unproofread scanNot analysed yet
Exposui alioqui totam naturam verorum et falsorum Adiaphororum pro prio scripto Latina et Vulgari lingua edito: unde res plenius cognosci potest. Solet vero etiam haec Regula de hoc Articulo tradi: Vera Adiaphora desinere esse Adiaphora, cum eis hae conditiones, ac veluti venena admiscentur: coactio, opinio cultus ac necessitatis, confessio, scandalum quodcunque; aditus et occasio ad abusus aut idololatrias, seu quaecunque veritatis damna: aut cum quoquo modo veritati ac aedificationi obsunt, ut apud Pontificios ipsa copia caeremoniarum aut τῶν παρέργων ,posset veram pietatem religionemque obscurare, aut extinguere, etiamsi illae per sese nihil penitus mali praeterea continerent. Quidam falso tribuunt Adiaphoris, quod liceat in eis magistratui quicquid velit statuere ac praecipere, etiamsi sit alienus a vera religione, ut hisce temporibus Monarchis: et quod Ecclesia ei teneatur obedire. item quod pia salutariaque Adiaphora in gratiam hominum recte mutari queant: et denique, quod in institutione ac mutatione caeremoniarum possit externa pax seu ventris aedificatio apud persequutores quaeri. Qui perniciosissimus error copiose a me in Adiaphoricis scriptis est refutatus. Valet hic etiam plurimum Medica illa et politica Regula: Omnis mutatio periculosa. Non enim facile fit mutatio rituum sine scandalo apud imbecillos, et specie levitatis aut ambitionis apud prudentiores. Non esse necessariam, aut etiam possibilem conformitatem omnium caeremoniarum in diversis Ecclesiis ac regionibus, satis D. Augustinus ad Ianuarium, et Gregorius ad minorem Augustinum testantur. Sunt vero etiam in communi vita plurima Adiaphora, ubi Deus nobis nostro arbitrio agere, exclusa tamen petulantia et temeritate, permittit. Quin et philosophi de quibusdam mediis rebus disserverunt. Nam etiam in communibus rebus vult Deus nos aliquem rerum delectum habere, et non ut bruta aut mente captos agere. Sicut Paulus nos iubet ambulare ut sapientes, et abstinere ab omni specie quoque mali. et denique Dominus dicit, nos reddituros rationem de omni verbo ocioso.