# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.347-358

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.347 to 1.3.358. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.347

ADINVENTIO, crebro usurpatur a Vulgata versione, et plerunque in malam partem. In Hebraeo est עללות aliloth, quod rectius vertitur studia aut conatus. Tribuitur aliquando etiam Deo. Psal. 76. Meditabor in operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor. Ier. 17. Do unicuique iuxta fructum adinventionum suarum. Zoph. 3. In die illa non confunderis in cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricatus es in me. ADOPTIO, vox Latinis notissima, nec aliter quam Latino usu in sacris usurpata. Dicuntur vero pii esse filii et adoptati Dei. Adoptionem filiorum aliquoties habet Vulgata: Rom. 8. 9. Gal. 4. et Ephes. 3. Sed in Graeco est simpliciter Adoptio. Spiritus adoptionis. dicitur Spiritus sanctus, duplici de causa: quia et datur Spiritus sanctus tantum adoptatis: et testatur de adoptione nostra, clamans in corde nostro Abba pater. ADORARE, vox in sacris literis Heb. שחה Scacha et Histachave, Graece προσκυνεῖν , significat incurvationem corporis, qua alii solent alios dignitate praecellentes honorare: ut legimus Lothum adorasse angelos, putantem esse homines, Gen. 19 Abrahamum adorasse populum terrae, Gen. 25 Iacobum adorasse Esau septies, Gen. 33. Fratres adorasse Iosephum, Gen. 42, 43. Hic mos reverentiae aut honoris exhibendi fuit Orientalibus illis populis, teste Livio lib. 30, cum narrat, legatos Carthaginenses cernuos aut adorabundos pacem a Romanis petiisse. Quoniam autem etiam in sacro cultu eundem corporis gestum exhibebant, factum est, ut haec vox etiam ad animum transferretur, et veram Dei adorationem aut cultum significaret. Exempla sunt: Adoravit Abraham coram Domino, et Dominum, Gen. 23. et 24, et, Adoravit Israel Deum, Gen. 47. Non adorabis Deos alienos, Exod. 23, 24. Deut. 5, et Psal. 81. De hac spirituali adoratione loquitur Christus Matth 4, et Luc. 4, cum iubet solum Deum adorare, et illi servire. Sic volebat Sathan a Christo adorari: sic Apostoli Christum adoraverunt, Luc. 14, et 24. Complectitur autem et petitionem et gratiarum actionem, et totum cultum soli Deo debitum.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
