# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.35-53

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.35 to 1.3.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.35

Sam. 17. Interroga cuius filius sit iste adolescens. et cap. 20. Et si sic dixero adolescenti: ubi de puero loquitur, quem secum sumpserat Ionathan, et paulo ante vocaverat נער niar. Et in genere feminino עלמי adolescentula, iuvencula, scilicet innupta, quae nondum est elocata viro, antequam nuptias celebravit, et publicum coniugii statum ingressa est. Testantur enim omnes veteris Testamenti loci, ubicunque legitur, dici de iuvencula, quae virgo est. ut Gen. 24. Et erit adolescentula illa quae egredietur ad hauriendam aquam, etc. ubi de Rebecca filia Bathuelis dicitur, quae haud dubie tum fuit virgo. Similiter de sorore Mosi, pedisse qua filiae Pharaonis, legitur Exod. 2. Et abiit adolescentula illa, et vocavit matrem pueri. Sic Esa. 7. Ideo dabit Iehova vobis signum: Ecce adolescentula quaedam gravida pariet filium, etc. ubi quoque iuvenculam significat, quae est virgo. alioqui nullum fuisset miraculum, si iuvencula impregnata peperisset. Et Matthaeus hunc prophetae locum adducens cap. 1. Evangelii sui, Graece reddidit voce παρθένος , quae virginem significat. Item Proverb. 30. Via aquilae in caelo, via colubri super petra, via navis in medio maris, et via viri in Adolescentula. Etsi in hoc Salomonis loco hanc vocem Alma Iudaei obscoeni pro scorto accipiendam contendant, aut muliere viro cognita, eo ipso consilio, ut locum Isaiae labefactare conentur: tamen revera non possunt, siquidem aeque ut in caeteris locis in Salomone pro iuvencula virgine ponitur, quod per hoc quartum indicare voluerit affectum illum et ardens studium viri virginem depereuntis ac ambientis: quod perinde equidem absconditum, ac cognitu difficile est, ut reliqua tria. Atque haec quidem sententia ac expositio, ut simplex est, et vera, ita plane nihil habet absurdi, aut obscoeni. Et pluraliter elamoth Psalm. 68, Praecedunt cantores, subsequuntur musici, in medio autem adolescentulae cum tympanis. Cant. 1. Propterea adolescentulae dilexerunt te.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
