Latin
1.3.423 to 1.3.437
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.423-437
Unproofread scanNot analysed yet
Sic et vox ἃδης significat Lucae proprie infernum: quod vel ex eo exemplo apparet, quod dicit divitem in inferno cruciatum esse, et inde invocasse patrem Abrahamum. Sic et Isaias capite 14, sepulchrum ab inferno separat. Contextus porro cum ista versione pugnat, quia Petrus ibi clare tribuit Christo cruciatus mortis, ex quibus tunc demum sit liberatus, cum est resuscitatus: ut descensus ad inferos et sensus illorum dolorum non recte tribui queat Christo ante passionem, quando quidem eos Petrus proxime ante resurrectionem ponit, eosque resurrectioni opponit, ita ut resuscitatio sit ea ipsa liberatio et eductio ex illis cruciatibus. Reclamat et in eo contextus, quod clare Petrus ibi duas diversas partes hominis Christi facit, ac de eis separatim pronunciat, dicens: Praevidens loquutus est de resurrectione Christi, quod neque anima eius relicta sit in inferno, nec caro eius viderit corruptionem. Ubi diserte separatim anima a corpore ponitur, et separatim etiam de utroque pronunciatur. Qua ergo tandem conscientia illa duo studio a Spiritu S. separata, a versore confunduntur? Nec valet hic id profugium, quod alterum hemistichium, aut etiam versus explicare soleat alterum. nam in talibus locis plerunque manente subiecto, variatur praedicatum: ut, Filius meus es tu, hodie genui te. Huc facit, quod caro in sepulchro mortua, non potuit sentire illos tam tristes cruciatus: ut sunt parturientis qui ibi per ὠδίνας significantur. Parum quoque honeste, aut etiam religiose corpus Christi vocatur cadaver, quod nunquam plane desertum fuit a divinitate. Porro quod etiam ipsa rei veritas ac doctrina Articuli descensus ad inferos, hanc sententiam non patiatur, satis ostendemus postea in voce Infernus, ubi aliquid de hac materia disseremus. ANIMUS apud Latinos plerunque ita distinguitur ab Anima, ut haec vim illam quae vitam sensumque praebet, ille vero rationis religionisque capacem facultatem suppeditet: haec etiam brutis esset communis, ille vero tantum hominibus proprius. quomodo et Iuvenalis distinguit: Sensum a caelesti demissum traximus arce, Cuius egent prona et terram spectantia: mundi Principio indulsit communis conditor illis Tantum animas, nobis animum quoque.