Latin
1.3.49 to 1.3.57
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.49-57
Unproofread scanNot analysed yet
ANTIQUUM est, quod olim priscis temporib. accidit. Hinc Dies antiqui pro priscis temporibus. ut, Postea habitabitur secundum dies antiquos, Ier. 46 Mich. 7. Mal. 3. pro, sicut olim, sicut priscis temporibus. Sic dicitur, A diebus antiquis, Isaiae 23. Antiqua misericordia Dei: pro, prima benevolentia, favor et beneficentia erga nos. Psal. 89, Ubinam sunt misericordiae tuae antiquae Domine, quas iurasti in veritate? id est, veteres promissiones misericordiae, favoris ac beneficentiae. Antiquorum desolationes erigent Is. 6. pro, priscas ruinas, olimque dirutas civitates instaurabunt. Ab antiquo aenigmata. Psal. 78, Loquar aenigmata ab antiquo: pro antiqua, exoleta, et quae prae vetustate pene interciderunt. Intelligit autem verba, miracula, ac benefacta Dei. Antiquus dierum, Dan. 7. id est, Deus aeternus qui numquam esse coepit, semperque ab aeterno fuit. Antiquitates caeli. Psal. 68, Qui equitat in caelis, caelis antiquitatis: id est, in sua gloria aeterna. Reges antiquitatis: pro, antiqui, prisci. Sic Isaiae 19, gloriabatur rex Aegypti, se esse filium regum antiquitatis: id est, ex vetustissimis regibus exortum. Ad antiquitatem suam reverti, Ezech. 16. Et sorores tuae Sodoma, et filiae eius, ad antiquitatem suam revertentur: id est, ad pristinum statum vel religionis, vel etiam externi status. Iudicum 5, torrens Kison vocatur antiquitatis propterea quod antiquitus Deus constituerat, aut etiam praedixerat se ibi perditutum esse Cananaeos, et Israelitis victoriam de illis largiturum. Secundum antiquitates: id est, secundum veterem statum, modum ac morem, Ezech. 36. APERIRE os, aut labra, saepe adiungitur verbis loquendi, grata quadam superfluitate aut tautologia, aut perissologia. Aliquando etiam, ipsam loquutionem in dicat. Exemplum prioris est Iob 32. Aperiam labia mea, et loquar. Et 33. Aperiam os meum, loquetur lingua mea in palato meo. Sic et in novo Testamento non raro usurpatur. ut, Christus aperiens os suum docebat eos, Mat. 5. Nec tamen ociose additur vox Aperire os. significat enim aliquando libere, aperte, plene aut clare loqui.