# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.65-93

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.65 to 1.3.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.65

AMARUS, et Amaritudo, voces primum per metaphoram significant animum acerbum, iratum et crudelem. Sic Dominus minatur Iudaeis Hab. 1 quod sit excitaturus contra eos Chaldaeos, gentem amaram. Iudicum 18 Ne forte irruant in vos viri amaro animo: id est, tum tristes, tum crudeles. ex magno moerore enim saepe ira et crudelitas sequitur. Sic 2. Sam. 17 dicuntur profugi et exulantes cum Davide, esse viri amaro animo, sicut ursus orbatus catulis: id est, tum tristes, tum irati ac crudeles, et denique ex desperatione audaces. Ideoque dissuader Chusai, ne temere confligatur cum tam desperatis. Eadem figura non raro pro tristi ac moesto ponitur. ut Exodi 1. Israelitis fuit vita amara ob gravitatem oneris: id est, molesta insuavis ac tristis. 2. Regum 4 dicit Helisaeus ad famulum, de muliere orbata filio: Sine eam, quia anima eius est amara ei. Sic Anna dicitur fuisse amaro animo, 1. Sam. 1. Et milites Davidis, 1. Sam. 30. Proverb. 31. Ezech. 3 Et abii amarus in ira spiritus mei: pro, tristis simul et iratus. Ruth 1. Amaritudine affecit me Omnipotens. Iob 21 Amaricavit animam meam. Sic et Thren. 3. Satiavit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Sic fletus et planctus amaritudinum, Iere. 6 et 31 pro tristissimo et acerbissimo. Sic et Petrus dicitur flevisse amare, Matth. 26. Ezech. 27. Et plangent super te in amaritudine animae: id est, tristi animo. Eadem significatione uxores Esau dicuntur fuisse amaritudo animi Isaaco et Rebeccae: pro, perpetuo eos cruciantes. 2 Regum 14 Vidit Dominus afflictionem Iudae amaram valde. Amaritudines aliquando vocantur res dolore ac moerore afficientes, et alterum ad iram provocantes. Sic dicit Iob 13, Scribis contra me amaritudines: id est, crimina contristantia et irritantia, aut etiam acerba decreta, seu crudeliter me punis et flagellas. Sic et Oseas capite 12 inquit: Irritavit Deum amaritudinibus: pro, gravissimis peccatis. Sic Proverb. 5. ultima adulterae dicuntur esse acerba instar absynthii, et acuta ut gladius anceps: id est, valde molesta et noxia.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
