# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.7-8

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.7 to 1.3.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.7

ABIRE, habet quidem aliquos idiotismos, non tamen adeo obscuros, ut eos prolixe explicari sit necesse Abire in consilio impiorum, Psal. 1. pro, impia consilia sequi. De quo loco infra in voce Consilium. Abire post idola post deos gentium, post vanitatem, etc. significat falsas idololatricasque doctrinas ac religiones sectari. Abire aut everti post satanam, 1. Timoth. 5, est dedere se impietati ac flagitiis, atque ita imputa vita sequi satanam, deserto Christo. Abire aliquando deficere ac perire significat. 1. Sam. 9. Panis abiit de vasis nostris. Abire in consiliis suis, et duritia cordis sui mali, Ier. 7: id est, sequi consilia sua mala. Isa. 57. Abiit rebellis per viam cordis: id est, fecit quicquid gratum fuit illi. Abierunt post duriciem cordis sui, et post Baalim, Ierem. 9. quod est, sequuti sunt cor suum durum. Vide praepositionem POST. ABLACTATUS, per metaphoram significat pios, esurientes, et expectantes iustitiam et opem Dei. Sic dicit Esaias, quod Deus docebit veritatem suam non illos saturos et ebrios pseudoprophetas, eorumque similes auditores, sed ablactatos et amotos ab uberibus: id est, perinde cupidos veritatis ac iustitiae Dei, sicut qui ablactantur, summo desiderio quaerunt et expetunt matrem. Eadem similitudine et Psal. 131, Scriptura utitur. Dicit enim Psaltes, se non grandia et mirabilia quaedam huius mundi (ut sunt opes, potentia, dignitates, gloria) sectatum esse: sed tantum in solum Deum sperasse, eumque expectasse, non aliter ac infans ablactatus toto animi affectu et oculis ipsis expetit, quaerit et expectat matrem: et denique hortatur omnes, ut sperent in Deum. Intellectus autem verborum illorum, quoniam varie torquentur hic est: Certe posui aut direxi, videlicet ergate, et tranquillavi, aut quiescere feci animam meam, scilicet ab omnibus carnalibus cupiditatibus octurbis. Sicut ablactatus aliis omnibus neglectis, in solam matrem intentus est, eamque desiderat: sic apud me anima mea omnibus neglectis, in te solum intenta est, te cogitat, te desiderat. Est sane ad modum pulchra descriptio fidei, ac cordis credentis, solumque Deum respicientis, et ex eo pendentis.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
