# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.3.95-97

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.3.95 to 1.3.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.3.95

APPREHENDERE pro attingere. Levi. 26, Apprehendit tritura vindemiam, et vindemia sementem. id est, labores et occupationes unius pertingent usque ad operas alterius prae nimia copia, ut sese invicem impediant, tempusque ad colligendos tam copiosos fructus desit. Apprehendit aliquis, aut eius manus aliquid, Levit. 14. 25, Num. 6, pro, posse id consequi, posse comparare, tantum ei esse opum ut id emere queat. Apprehendere fratrem, aut manum eius, est iuvare eum: sumpta metaphora a manuducentibus infantes. Levit. 25, Cum nutaverit manus fratris tui apud te, apprehendes eum: id est, sublevabis. Sic Deus dicit se apprehendisse manum Cyri: id est, eum rexisse, fovisse ac sustentasse, omniaque difficilia aut etiam impossibilia ei reddidisse possibilia, prona et obvia, Apprehendere terminum proximi, Deut. 19. pro, aliena invadere: ut solet fieri in agris, ubi rapax vicinus tranfert limites, et particulam aliquam soli ad se, translatis metis, attrahit. Apprehendentes gladium aut bellum: id est, bellatores. Num. 31. APPROPINQUARE mulier, vel Ad mulierem, Exod. 19. Deuteron. 22. nota phrasis est. Appropinquaverunt dies, ut moreretur Israel: Genesis 47. pro, paulo ante mortem Iacob. Appropinquare facere, pro adducere vel offerre. Exod. 29, Appropinquare facies iuvencum coram Domino. Exodi 20, Appropinquare facies eum ad iudices. Appropinquare mihi facies Agag, 1. Sam. 15. Sic Deut. 1. Rem autem quae gravior erit vobis, appropinquare facietis mihi: pro, ad me referetis. Sacerdotes dicuntur Appropinquare Domino, quia proximi ei sunt, cum propius admittantur ad arcam, et offerant Domino. Sic Appropinquare praelium dicitur, quod acies pugnaturae ad sese invicem accedunt: 1. Reg. 20. Appropinquationem Dei volunt, Isaiae 58: pro, volunt coram et veluti in faciem cum eo litigare ac expostulare, tamquam iniusto, quia eorum invocationem et ieiunia negligit. Sumpta est loquutio a forensi more, ubi partes coram sibi invicem, ac in faciem sistere coguntur. APOSTOLUS, ablegatus, ab ἀποστέλλειν , perinde ut a legando legatus, dicitur persona divinitus ac immediate in Novo testamento vocata, ad docendam doctrinam caelestem, et administranda Sacramenta ubique per orbem terrarum, habens testimonium Spiritus sancti quod in doctrina perseveranter errare non possit. Tales Apostoli proprie fuerunt tantum illi duodecim, qui cum Christo sunt versati, et Paulus. Ideo autem sunt sic a Christo vocati Luc. 6, quia fuerunt legati quidam a Christo, Matth. et Mar. ultimo in orbem universum ablegati, ut ubique de Christo testarentur, et legatione pro Christo fungerentur ad omnes gentes, quo se paterentur cum Deo reconciliari. 2. Cor. 5. Dominus dicit Io. 20. Sicut misit me pater, ita et ego mitto vos: ut ipse Dominus IESUS fuerit aliquo modo Apostolus, missus aut ablegatus, sicut et vocatur Hebr. 3. Dicit quidem Scriptura, mitti doctores etiam in Veteri testamento, ut in Exodo inquit Moyses: Mitte quem missurus es. Et Isaias, Domino dicente, Quem mittam? sese sponte offert, ac dicit, Mitte me Domine. Item in Hieremia: Currebant, et non mittebam eos, etc. Achias propheta 1. Reg. 14, dicit ad uxorem Ieroboam, Se esse durum nuncium, aut legatum. Verum in Novo testamento doctores magis proprie dicuntur Apostoli, quia longius et ad plures gentes erant ablegati. Tribuitur nihilominus haec vox et aliis eximiis doctoribus, ut Rom. 16, Qui fuerunt illustres inter Apostolos. Sic et 1. Cor. 15. ac Ephes. 4, etiam Apostoli numerantur inter eos doctores, qui post Apostolos quoque a Christo Ecclesiae donabantur. Eos veteres vocarunt viros Apostolicos, Apostolum gentium vocat se Paulus Rom. 11, quia plerunque gentilibus, divina quadam vocatione, et humana etiam pactione, facta cum Petro conventione, concionatus est. Contra Petrus apostolus circumcisionis dicitur. Galat. 2. Pseudoapostoli, falsi doctores tempore Apostolorum dicti sunt: quod sonat, falsi apostoli.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
