Latin
1.4.155 to 1.4.162
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.4.155-162
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, Beatitudo aliquando pro iustificatione ac reconciliatione accipitur: quod illi demum felices sunt; qui Deo propitio fruuntur. Psal. 32, et Rom. 4 Tertio tribuitur a Christo Matt. 5, et Luc. 6, ingens beatitudo illis, qui varias cruces, labores ac dolores propter Christum patiuntur; non quod in illis miseriis sitper sese beatitudo, sed quod illa sunt et notae beatorum, et Deus ea amplissime, praesertim in altera vita, remuneret. Quarto, beatitudo aliquando etiam aeterna illa, vereque beata vita vocatur: ut Apocalypsis 7, Beati non esurient, neque sitient amplius. sic Apocalypsis 14, Beati qui in Domino moriuntur. Beatificare, pro beatum facere: Proverb 3. Gen. 30. Beatificabunt, aut beabunt me filii, Luc 1. significat, beatam praedicabunt me omnes generationes. Sic et Isa. 3. Et beatificantes, aut beatum praedicantes hunc populum, seduxerunt eum. Iob quoque 9. est, Aures audientium beatificârunt me. BEHEMOT, et Leviatham, duae ingentes beluae in Sacris literis celebrantur, quarum etiam prima origo Esd 6. (qui liber inter Apocryphos numeratur) hoc modo describitur: Tum quoque (scil. die quinta creationis) animantia duo parasti, quorum uni imposuisti nomen Henoch (credo Behemot legendum esse) alterum vocasti Leviathan: et alterum ab altero separavisti non . n. poterat pars septima, quo aqua sese collegerat, ea capere. Unam partem assignast. Henoch, quae tertia die siccata est, ut habitet in ea, milleque montes eam intercurrunt. Leviatham autem tribuisti septimam partem humidam: quam bestiam parasti, ut esset quae devoraret quos velles, et quando velles. Omnino videtur indicare Satanam, qui iam veluti carnifex Dei est. Porro Iob 40, hoc modo ambae istae bestiae depinguntur: Ecce Behemot, quem feci, tecum foenum quasi bos comedet: fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilico ventris eius: stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt, ossa eius velut sistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae: ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum, applicabit gladium eius.