# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.4.233-250

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.4.233 to 1.4.250. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.4.233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.4.233

Ex eo quoque manifeste vanitas istorum calumniae deprehenditur, quod si de sola exemplari benedictione ageretur, non toties, nec tanta ἐνεργείᾳ aut specie haec promissio repeteretur. Praeterea multi inter Ethnicos fuerunt, qui illustriora exempla felicitatis hominibus suppeditare potuerunt: per quae tanquam maiora ipsis notiora, gratiora, ac magis domestica sibi, precari bene potuerunt. Postremo, quota pars mundi novit per eorum religionem Abrahamum, nisi quod nunc per nostrum Meschiam eum cognovit? Ad haec etiam, quantilla tandem fuit illa felicitas Abrahami, quam gentiles in eo admirari potuerunt, qui toties promissam, expectatam ac desideratam terram non est consecutus: sed ut peregrinus sursum ac deorsum non sine gravi cruce oberravit, et usque ad extremum senium orbus vixit? Sed redeo ad explicationem verbi. Secundum hanc igitur realem benedictionem multa in Scriptura dicuntur, qualia sunt et haec dicta: Venite benedicti patris mei, id est, quibus pater favet. et reipsa benefacit, vosque beat. Sic, Benedicta tu in mulieribus, id est, inter omnes mulieres tu summe felix a Dea effecta es. Sic Genes. 24, Veni benedicte Domini, id est, quem Dominus benigne respicit, ac beat. Sic, Benedicet Dominus iusto, suae haereditati, suo populo, Psal. 5. 28. 29. Benedicat nos Deus, Deus noster, Psal. 67. Item Psal. 109 Maledicent illi, tu autem benedices. In hoc sensu dicit Moses, se proponere Israelitis benedictionem et maledictionem, id est, felicitatem et infelicitatem, divinitus illis proventuram. Sicut autem varia sunt beneficia Dei: ita et verbum Benedicere varie accipitur, cum etiam ipsam Dei beneficentiam significat. Nam alias est Benedicere spirituale, ut supra audivimus: et Ephe. 1. dicit Apostolus, Deum illis benedixisse omni benedictione spirituali, id est, ditasse donis spiritualibus. Alias corporaliter benefacere significat. Sic Deus benedixit omnibus animalibus, praesertim homini, ad multiplicationem, Gen. 1.9 1.7. Psal. 107. De hac et Gen. 49.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
