Latin
1.4.401 to 1.4.410
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.4.401-410
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque unus est μεσίτης et pacificator Christus: quod optime intelligi potest, si locus iste comparetur cum Exod. 28, ubi summus sacerdos iubetur apparere in conspectu Domini, laminam praeferens in vertice, in qua sculptum esset SANCTUS DOMINI, ut (inquit) Dominus placetur ipsis. Nam fuisse summum illum pontificem, Christi aeterni nostri pontificis typum, in Epistola ad Hebraeos copiose declaratur. Recte igitur dicit Christus Iohan. 15, Sine me non potestis venire ad patrem. Caeterum a verbo εὐδοκεῖν ,oritur verbale εὐδοκία ,frequenter in novo Testamento repetitum: cuius significationes ad them a sunt exigendae, atque ad id de quo agitur accommodandae. Idem alibi: significat autem εὐδοκία ,idipsum quod Hebraei Razon רצון ,Latini benevolentiam, id est, propensam animi voluntatem vocant: diciturve tum de gratuito et infinito illo Dei amore in electos, quos ipse prior ante tempora aeterna in filio dilexit, ut Ephes. 1 pro quo vetus interpres solet beneplacitum dicere: tum vero de mutua hominum inter se amicitia, qua fit ut alii aliorum commodis studeant, ut Rom. 10. atque adeo de ea charitate, qua homines ipsum Deum diligunt, ut Philip. 1. quam postremam notionem Erasmus videtur non animadvertisse. Sed idem recte eos reprehendit, qui putarunt hic agi de hominum εὐδοκία ,cum potius gratulentur angeli hominibus gratuitam Dei cum ipsis reconciliationem. Recte igitur Chrysostomus ad Colos. εὐδοκίαν interpretatur καταλλαγὴν :quamvis haec ab illa differat, ut consequens a causa. Non male etiam Theophylactus ἐπανάπαυσιν :modo intelligamus, Deum non in ipsis hominibus, sed in uno filio acquiescere, in quo scilicet dilectos suos ἐχαρίτωσεν ,hoc est, gratis dilexit. Hic videtur tantum illa posterior seu activa significatio nonnihil declarari, tametsi et altera illa acquiescentiae breviter obscureque attingatur. In praedicto vero loco Lucae, In hominibus bona voluntas: non incommode possis intelligere hominum propensam voluntatem, quam angeli eis in agnoscendo et accipiendo hoc tanto bono imprecantur, et divinitus dandam esse praedicunt.