# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.4.63-81

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.4.63 to 1.4.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.4.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.4.63

VIRGA, alia vox est, etiam in Hebraeo, et habet alias significationes: ut et Sceptrum, de quib. suo loco postea. Baculus quoque, sicut et virga, interdum pro instrumento tyrannidis ponitur. Isa. 10. O Assur virga furoris mei, qui et baculus est irae meae in manu istorum. i. instrumentum, quo affligo meos. Baculus Dei, dictus est baculus Moysis: quia Deus per eum miracula fecit. Psal. 72. Baculus tuus et virga tua me consolata sunt. i. cura ac gubernatio tua, sumpta loquutione a regimine pastorali. Baculum apprehendens, est claudus. 2. Sam. 3, Ne deficiat de domo Ioab apprehendens baculum, id est, mutilus ac claudus. BALTHEUS, vide in CINGULO. BAPTISMUS, vox Graeca, et in Ecclesia notissima, proprie intinctionem, (qua voce Tertullianus usus est) significat. Ducta autem est a βάπτω intingo, ac βαπτίζω immergo. Porro per metalepsin significat abluo, lavo. Ideo Marcus dicit 7. cap. Iudaeos habuisse varios baptismos. i. lotiones poculorum et urceorum. Item Petrus dicit, baptismum esse ablutionem sordium. Caeterum Dominus ac servator noster voluit talem intinctionem aut lotionem in novo Testamento esse signum ac sigillum primae initiationis ac foederis nostri cum Deo, per ipsum factae: sive ut indicaret, eodem modo nos interius potenter ablui, et super nivem dealbari sanguine et merito suo, sicut foris aqua mundaremur: sive etiam imitatione quadam illarum veterum lotionum, quas Deus apud Iudaeos, in typum spiritualis lotionis ordinaverat: sive denique, propter alias causas ac similitudines baptismi et Christianae pietatis, de quibus postea prolixius dicemus. BAPTISMUS igitur, et Baptizari, proprie significat nunc in Ecclesia pactum illud, quod primum ab omni Christiano cum Deo initur: cuius partes sunt promissio aut pactio, utrinque a Deo scilicet et homine facta: et aquae intinctio, cuius exempla sunt in novo Testamento innumera. Ab hoc porro ritu et sacramento, variae significationes, potissimum per metaphoram deducuntur, quas ordine recensebo.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
