Latin
1.4.706 to 1.4.714
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.4.706-714
Unproofread scanNot analysed yet
Alligatus es uxori, ne quaeras dissolutionem: solutus es ab uxore, ne quaeras uxorem. Posses recte exponere de bono licito, quod utrunque sit licitum, et tum a Deo tum et ab hominibus probatum. Confirmat mox ipse Paulus hanc interpretationem, dum negat nuptias esse peccatum, sed tamen habere suam afflictionem. Quare etiam utile bonum includit, sicut infra inquit: Hoc autem dico ad vestrum συμέρον ,id est, ad vestrum commodum. Eadem huius vocis vis est etiam in fine Capitis: Si quis servat suam virginem, bene facit: itaque qui dat nuptum, bene facit: qui vero non dat nuptum, melius facit. Meliorem dicit esse caelibatum, quia (ut ipsemet exponit) minus habet afflictionum in carne. Impie ergo fecit Hieronymus, qui studio celebrandi caelibatus, bonum hic opponit vitio. quasi Paulus dixerit, Caelibatum esse rem sanctam et meritoriam: et contra, Coniugium rem vitiosam ac peccatum. Quare recte eum Augustinus hoc nomine reprehendit UNDECIMO, habet haec vox phrases quasdam: ut, Bonas ostendere vias suas, Ierem 21. pro tueri, excusare verum de bona ac mala via postea in voce VIA dicetur Bonum facere necesse est, Galat. 6: id est, pie vivere. Bonum est aemulari in bono semper: id est, se qui recta ac pia. Abquam rem facere bonam, est corrigere. ut Ierem 7. 26, Bonas facere vias suas: id est, corrigere. Vincere in bono malum, est beneficiis iniurias superare: Rom. 12. Opera bona dicuntur ea, quae in fide ac secundum verbum, in gloriam Dei et utilitatem proximi fiunt. Bonum esse aliquid alicui in alicuius facie aut oculis, est alicuius iudicio placere. Genes. 19 et 45, Bonum fuit in oculis Pharaonis, quod fratres Ioseph venerint. Non habet haec lingua aliquod verbum, quod proprie simplex placere significet, ideo hac periphrasi utuntur in eo sensu. 2 Corinth 8. Bona providere non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus: id est, non tantum ea quae Dei iudicio probantur, sed etiam hominum honestorum. Facere aliquid in alicuius bonum. ut, Timete Deum, et custodite eius praecepta vobis in bonum: Deuter. 6 et 10. Sic Paulus dicit Rom. 13. Est minister Dei tibi in bonum. Bonus oculu ponitur pro benefico et misericordi, Proverb. 22. Contra malus in sequenti, pro immisericordi, aut etiam invido. Sic Matthaei vigesimo, Oculus nequam, pro invido homine accipitur. Genes. 1, Omnia quae fecerat Deus, erant valde bona: id est, valde praestantia ac laudabilia, unumquodque in suo genere, alia valde honesta, alia valde utilia ac commoda, alia suavia, etc. Divinas bonitatis Dei contemnere, Rom. 2: pro, divitem bonitatem. sicut et divitias sapientiae, de qua re prolixius in Regulis, et in voce DIVES. In bonitate Dei permanere Rom. 11, Considera bonitatem Dei, si in eius bonitate permanseris: id est, eius beneficentia. vide PERMANEO. Bonum vestrum non blasphemetur, Rom 14: id est, ne bonam doctrinam, aut religionem veram, in infamiam male vivendo adduxeritis. Bonum et Bone dicuntur aliquando Spiritus beneficia, cum in hac vita, tum in altera ut Psal. 27. Credo videre bona Domini in terra viventium. Psal. 103. Bonis replet Deus desiderium tuum.