# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.5.1-3

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.5.1 to 1.5.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.5.1

CABALA, vox Hebraea, quae in sacris quidem literis non reperitur, sed tantum apud Iudaeorum Rabinos, a recipiendo venit. Similis autem significationis et etymologiae est leca, itidem ab accipiendo dicta: quia vera doctrina a Deo quidem traditur, sed ab hominibus accipitur. De qua re ac voce forte aliquid plenius in vocabulo Traditionis dicetur. CABUS, mensurae genus est, 2. Reg. 6. Quarta pars cabi stercoris columbarum 5. argenteis emitur. Alioqui in Scripturis non reperitur. CABUM autem volunt interpretes capere 4 sextarios, et sextarium 6 ova. CADERE, primum habet istam notissimam significationem, cum quis vel stans, vel alio qui ex superiori loco in inferiorem corporaliter collabitur: cuius significationis sunt innumera exempla in Scriptura. Secundo, Cadere significat mori, aut interire, quod qui interficiuntur, mortui concidunt. et alioqui homines dum vivunt ac valent, stare et ambulare solent: at ubi moriuntur, destituti viribus concidunt. 1. Corinth. 10. Ceciderunt uno die 23 millia: id est, interierunt. Quae metaphora etiam Latinis ac Graecis est receptissima. 2. Reg 14, et 2. Par. 25. Ne cadas tu, et Iudas tecum. Hinc illud creberrimum Scripturae, Cadere in gladio. Psal. 78, Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Tertio, cadere significat per metaphoram idem quod peccare: quia est Spititualis quidam lapsus, ruina aut offensio. Proverb. 24, Septies in die cadit iustus. Et 25: Iustus cadens coram impio, est fons perturbatus. Hier. 8: An qui cecidit, non resurget? 1. Corinth. 10. Qui stat, videat ne cadat. Quarto, cadere significat quoquo modo perire, ut 1. Sam. 14, Non cadet capillus de capite Ionathae, dicit populus ad Samuelem: id est, nulla prorsus laesio vel minimae parti corporis eius inferetur, nobis eum defendentibus. Sic et 1. Reg. 1. Sic, quamvis maiorem calamitatem notat: ut si quis decidat ex sua opulentia, gloria, potentia ac dignitate. Sic toties dicitur cecidisse, id est periisse, aliqua civitas: ut Esaiae 21. et Ierem. 51, Cecidit Babylon. Quae loquutio et in Apocal. crebro repetitur. Sic Christus Matth. 10. inculcat, Non cadere unum folium aut passerem sine voluntate patris: id est, non interire. Sic dicitur Cadere coronam capitis, Thren. 5. Cadant a consiliis suis. Psal. 5: id est, irrita sint eorum consilia et conatus. Eodem modo et verbum Promissio aut prophetia dicitur Cadere, si irrita fiat. 1. Sam. 5, Non cecidit ex omnibus verbis Samuelis unum: id est, omnia rata et firma fuêre, aut constitêre, verissimaque fuisse deprehensa sunt. Et Luc. 10, Non cadet de Lege apex unus. Sic Iosuae 21 et 23, Non cecidit ullum verbum bonum ex omnibus quae loquutus est Dominus de te: id est, omnes eius promissiones fuêre ratae ac impletae, omniaque promissa bona tibi contigêre. Eadem loquutio reperitur, et 1. Reg. 8, et Iud. 2, Non cadere faciebant de actis patrum, et via illorum dura. Numer. 6, Cadent dies priores: id est, erunt irriti, non numerabuntur.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
