Latin
1.5.149 to 1.5.150
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.5.149-150
Unproofread scanNot analysed yet
CREO, verbum plerumque ac maxime proprie significat aliquid divina potentia ex nihilo fieri: sicut caelum ac terra, aliaeque creaturae a Deo immensa potentia ac sapientia (Gen. 1. )creatae esse dicuntur. Aliquando vicina quadam significatione et leni catachresi, de novo quopiam ac inaudito miraculo accipi solet: ut Num. 16. 18 dicit Moyses, quod creationem creabit Dominus, et novo ac prius inaudito exemplo perdet Chore, Datan et Abiron, quos terra devoravit, quod inauditum fuerat priorib. seculis. Denique etiam piorum renovatio ac conversio dicitur Creatio, eo quod nova ac minime physica naturalive ratione ex pessimis satanae filiis et ministris ac mancipiis, filii Dei fiunt: idque quasi prorsus ex nihilo, certe non ex carne ac sanguine, nec ex voluntate viri, sed ex ipsomet Deo. Iohan. 1. Psalm. 102. Populus qui creabitur, laudabit te. Sic Psalm. 51, petit in conversis creari cor novum. Et Paulus etiam valde significanti verbo condendi, quod saepe verbo creationis aequivalet, novam istam hominis pii formationem indicat. ut, Conditus secundum imaginem. Et, Conditi ad bona opera. Et inde vox κτίσις crebro Creatura vertitur. Sic verbum Creandi etiam Esaiae 65, et Ezech 28, de nova piorum formatione accipitur. CREATURAE, omnia ea quae a Deo conduntur, vocari solent. Nam etsi nunc communi modo, omnia ex aliquo, et ex nihilo nihil fiat, ut physici loquuntur: tamen initio omnia ex nihilo sunt facta. Unde quotidie species et alia propagantur: quare ratione primae creationis, omnia adhuc creari, et creaturae Dei dicuntur. Significat igitur vox Creaturae, omnia corporalia et spiritualia, rationalia, bruta, et etiam anima carentia, aut prorsus mortua. Sed peculiari quodam usu, aut etiam abusu, creatura significat ipsum hominem ut Marci ultimo, Praedicate Evangelium omni creaturae: id est, omnibus hominibus posito forte nomine generis pro specie, sicut et vox Mortalis hominem tantum aliquando declarat. Sic aliqui dictum Rom. 8, quod creatura est corruptioni subiecta, restringere volunt ad solum hominem: verum ibi Paulus clare de tota rerum natura agit. Aliquando politice vox haec accipitur. 1 Petr. 2. Subiecti estote omni humanae creaturae: potest intelligi de omnibus hominibus, unicuique suo loco, modo ac ratione. Sed alii creaturam ibi intelligunt de ordinatione, sicut et Latini dicunt creari consules, rectores, iudices, pontifices, doctores, et alios magistratus, tum in politia, tum in Ecclesia ac schola. Vocantur autem humana creatura, quodetsi omnis talis ordinatio aut magistratus a Deo sit: tamen per homines ordinatur, aut creatur. Nova creatura saepe in novo Testamento de regeneratis aut renovatis accipitur, seu de novo homine iam in conversis ad imaginem Dei condito.