# Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.5.3-17

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima, 1.5.3 to 1.5.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.5.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/matija-vlacic-ilirik/clavis-scripturae-sacrae-pars-prima/1.5.3

CALCHAMENTA, aut Calcei pedum, figurate varie accipiuntur. Primum synecdochice, pro quavis re vili. Sic Amos 2 et 8, teste Hieronymo, accusantur impii, quod emant aut vendant pauperes pro calceamentis: sive intelligas, quod ipsas personas tam viles habuerint, sive quod causas tam tenui corruptela inducti subverterint. Hinc de vilissimo ac sordidissimo ministerio dicitur, Calceos alicui gestare aut solvere, Matt. 3, et Mar. 1: quod facere Christo, negat se esse dignum Baptista. Sic Latinis Matulam porrigere, et Alicui aquam manibus affundere, de vilissimis ministeriis accipiuntur. Secundo accipitur pro quavis re maxime necessaria. Sic Deuter. 29. et Isaiae 5, Calcei, aut corrigiae calceorum non sunt diffractae: id est, Omnia vestimenta et alia necessaria fuerunt firma. Sic et Deut. 33 dicitur: Ferrum et aes calceamenta eius. id est, Omnia vestimenta et instrumenta quae gestant, aut secum habent, sunt valde firma: et simul omnia loca quae calcaverint, erunt variis metallis plena. Tertio, Calceamentum extendere: id est, regnum augere. Psal. 60 quod Latini pedem extendere, longius progredi, ac plura occupare, dicunt: vel quia regibus non satis tutum est extra suum regnum progredi, nec facile quoquam eunt, nisi animo ac studio occupandi alienas regiones. Ideo David dicens, se super Amon calceamentum proiecisse, significat, illa loca occupasse, aut etiam pedibus ut devicta calcasse. Significat igitur ibi vox calceamentum, ipsum pedem, totumque hominem, eo usque progressum, ac per consequens eius dominium eo usque ampliatum ac extensum. Quarto, Lex fertur Deut. 25, ut qui nollet uxorem viduam fratris, carentem liberis, ducere, ad excitandum semen fratri, ei illa publice detraheret calceos, et inspueret in faciem, vocareturque eius familia Domus discalceati. Quare hoc ritu discalceationis cesserunt suum ius aliis, et quasi aliqua ignominia notati sunt, tanquam parum amantes fratris. Habere calceamenta in pedibus, significat paratum esse ad profectionem.

---

Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/flacius-m-clavis-1.xml.
