Latin
1.5.415 to 1.5.426
Matija Vlačić Ilirik, Clavis scripturae sacrae, pars prima 1.5.415-426
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ergo Paulus 2. Cor. 5. negat, se quen quam nosse secundum carnem: intelligit, se nullius hominis dotes, autoritatem aut dignitatem mirari. Quod porro addit, se ne Christum quidem nosse secundum carnem, tametsi eum viderit: intelligit se non tam eius miracula ac corporalem conversationem admirari, quam verbo eius adhaerere, et spiritualem eius praesentiam intueri: adhaec, nihil se carnale ab eo quaerere, sicut Iudaei ex suo Meschia, et ipsimet Apostoli initio quaesierunt. Vicinum huic est acquiescere carni et sanguini, Gal. 1: id est, non adii, ac quasi fundavi meam doctrinam, vocationemque super Petrum, aut alios eximios doctores, qui erant Hierosolymae, veluti ex illis pendens, aut in eos respiciens, contentus vocatione, mandato ac illuminatione Christi. Voluntas carnis, aut nativitatis ex ea, damnatur Iohan. 1. quo significatur, humanum conatum, studium ac proaeresin, et propositum, non efficere vere spirituales homines, iustos, ac haeredes vitae aeternae: sicut ii putant, qui ex viribus humanis per crebras actiones habitum virtutum, indeque iustitiam coram Deo, et denique filialitatem et felicitatem aeternam educere aut gignere conantur. Verum de hoc loco agitur in voce Voluntatis, quam supra in Beneplacito exposui, et postea etiam in Nascor aliquid dicam. In carne esse, et tamen non secundum carnem ambulare, 2. Cor. 10. pro, in corporali quidem vita vivere, non tamen corruptae carnis cupiditates sequi. Prius caro significat corpoream istam vitam, aut corpus ipsum: posterius, inhaerentem pravitatem. Carnem crucifigere cum suis concupiscentiis, Galat. 5. est suum veterem Adamum, nativam corruptionem, et pravas eius cupiditates mortificare. Carneaeres plerunque quidem in malam partem dicuntur, et vel imbecillum quid, vel etiam extreme malitiosum sonant: sed tamen cor carneum Ier. 31. Ezech. 11. et 36 in meliorem partem accipitur, et lapideo opponitur, cum Deus dicit, se excisurum illorum cor lapideum, et daturum illis carneum ac novum.